Page:De scriptoribus ecclesiasticis liber unus (1613).pdf/104

From GATE
This page has not been proofread



De scriptoribus ecclesiasticis

p. 86



Ad Paulinum de libris diuinae scripturae.
Praefationes in Pentateuchum.
In Iosue.
In libros Regum.
In librum Paralipomenon, 2.
In Esdram.
In Tobiam.
In Iudith.
In Esther.
In Iob.
In Prouerbia.
In Ecclesiastem.
In Cantica.
In Isaiam.
In Hieremiam.
In Ezechielem.
In Danielem.
In 12 prophetas.
In quatuor Euangelia.

Sequuntur in eodem tomo Explicationes quaestionum a diuersis propositarum:
A Damaso.
A Dardano.
A Vitali.
Ab Amando.
A Minerio & ab Alexandro.
A Cypriano.
A Paula Urbica.
Ab Euagrio.
A Marcella.
A Sophronio.
Ab Hedibia.
A Principia virgine.
A Fabiola.
A Ruffino.
A Sunia & Fretella.
Ab Algasia.
A Paulino.
A Desiderio.

Denique sunt in eodem tomo:
Traditiones, siue Quaestiones Hebraicae.
In Genesim.
In libros Paralipomenon.
In libros Regum.
Item libri De locis Hebraicis & De nominibus Hebraicis, quae in omnibus libris testamenti veteris & noui occurrunt.

Obseruatio in tomum tertium:
In hoc tomo nihil est de quo dubitetur, exceptis Quaestionibus in libros Regum & in libros Pralipomenon. Sanctus enim Hieronymus in libro De scriptoribus ecclesiasticis extremo, testatur se scripsisse Traditiones siue Quaestiones Hebraicas in Genesim, Loca Hebraica & Nomina Hebraica, & de Traditionibus siue Quaestionibus Hebraicis in libros Regum & in libros Paralipomenon nihil dicit, praeterea in Quaestionibus Hebraicis in Genesim adscribit idem Hieronymus passim verba Hebraica; in Quaestionibus autem in libros Regum & Paralipomenon nonnisi semel, aut iterum id facit. Denique grauior videtur scriptio illa in Genesim, quam ista in libros Regum & Paralipomenon, sed cuiuscunque sit hoc opus, non magni refert.