Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/83"

From GATE
 
(→‎top: page created)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 13: Line 13:
 
91° Neque papa neque episcopus neque ullus hominum habet ius unius syllabae constituendae super hominem Christianum, nisi fiat eius consensu. <br>
 
91° Neque papa neque episcopus neque ullus hominum habet ius unius syllabae constituendae super hominem Christianum, nisi fiat eius consensu. <br>
 
92° Error est sacramenta novae legis differre a sacramentis veteris penes efficaciam. <br>
 
92° Error est sacramenta novae legis differre a sacramentis veteris penes efficaciam. <br>
93° Qui non praedicat non est sacerdos nisi aequivoce. Quomodo igitur omnes Christiani sunt verissimi sacerdotes teste Luthero, cum tam multi non
+
93° Qui non praedicat non est sacerdos nisi aequivoce. Quomodo igitur omnes Christiani sunt verissimi sacerdotes teste Luthero, cum tam multi non<noinclude><references/></noinclude>
 +
[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
 

Revision as of 15:40, 10 March 2020

This page has been proofread


79° Apparitiones animarum, petentium suffragia, dormientium ludificationes sunt.
80° Melius esse videtur purum vinum consecrare quam vinum cum aqua.
81° Signa quibus hostiae consecrandae vel consecratae benedici solent, omittendae sunt.
82° Missa in vulgari dici debet.
83° Liberum sit unicuique hoc vel illo ritu Eucharistiam consecrare cum vestibus propriis vel communibus, cum lumine vel sine lumine, modo verba consecrationis integra sinantur.
84° In hostia consecrata manet substantia panis una cum corpore Domini: lib. de captivitate Babylonica cap. de Eucharistia. Nota mendacium: Lutherus dicit scholam Thomae decrevisse transsubstantiationem, at id definivit Concilium Lateranense sub Innocentio III, antequam Thomas esset.
85° Non sunt obligandi homines ad communicandum, nisi semel in vita, id est in mortis articulo.
86° Missa non est opus bonum nec sacrificium, sed solum testamentum, quo Christus promisit fidelibus haereditatem.
87° Non sunt septem sacramenta, sed tria: baptismus, poenitentia, panis, vel potius unum tantum est sacramentum et tria signa sacramentalia, at inferius non cognoscit nisi duo: baptismum et panem.
88° Non alia via potest homo cum Deo convenire aut agere, quam per fidem. Opera Ille nihil curat. At in libro Visitationis Saxon. sic ait: multi dum audiunt: ut solummodo credant, omnia illis remi i peccata, fingunt sibi fidem, et putant se mundos esse, per quod fiunt temerarii et securi, haec autem securitas peior est eo errore, qui ante hoc tempus fuit.
89° Tam dives est Christianus, ut non possit perire, etsi velit, quantumcumque male vivat, nisi nollet credere. Lib. de Captivit. Babylon. cap. de baptismo.
90° Nos Christiani liberi sumus, ab omnibus omnium hominum legibus exempti. At papa Lutherusinfinitas leges in lib. de Visitat. Saxonica suis Lutheranis imposuit. Ex hoc articulo nata est seditio rusticorum contra principes, ex quibus, postquam innumera mala perpetrarunt, caesa sunt fere 20000 anno Domini 1525, vide Ioannem Cochlaeum in Vita Lutheri et Surium in historia huius anni.
91° Neque papa neque episcopus neque ullus hominum habet ius unius syllabae constituendae super hominem Christianum, nisi fiat eius consensu.
92° Error est sacramenta novae legis differre a sacramentis veteris penes efficaciam.
93° Qui non praedicat non est sacerdos nisi aequivoce. Quomodo igitur omnes Christiani sunt verissimi sacerdotes teste Luthero, cum tam multi non