Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/81

From GATE
This page has not been proofread


lib. 4 cap. 9 <par> 8. 353r 131o Non potest ecclesia vel episcopus leges condere, quae ad Dei cultum 15 pertineant, sed solum politicas, et quae coram Deo conscientias filiorum non ligent: lib. 4 cap. 10 <par> 1 et seequent. 132o Aquae lustralis usus a spiritu apostolico profectus esse non potest: lib. 4 cap. 10 <par> 20. 133o Promissio de remi􏰇endis ac retinendis peccatis et de solvendo ac ligan- 20 do, quae habetur Ma􏰇h. 16 et Ioan. 20, non alio debet referri quam ad verbi ministerium: lib. 4 acp. 11 <par> 1. 134o Quod vero de solvendo ac ligando habetur Ma􏰇h. 18, ad solam potesta- tem excommunicandi et iterum recipiendi ad communionem pertinet: lib. 4 cap. 11 <par> 2. 25 135o Ecclesiastica potestas non se extendit ad poenas corporales et mulctas, carceres etc.: lib. 4 cap. 11 <par> 5. 136o Potestas ecclesiastica non est in uno aliquo homine, sed in sensu senio- rum: lib. 4 cap. 11 <par> 6. 137o Non debent clerici esse immunes et exempti a legibus et potestate civi- 30 lium magistratuum: lib. 4 cap. 11 <par> 16. 138o Excusari nullo modo potest immodica veterum austeritas, quae et pror- sus a Domini praecepto dissidebat et mirum in modum periculosa erat, cum peccatori poenitentiam solemnem nunc in septem, nunc in octo, nunc in tres annos, nunc in totam vitam indicerent: lib. 4 cap. 12 <par> 8. Quando 35 cessabit censura huius novi Catonis, qui non e coelo cecidit, sed ab inferis prodiit? 139o Ieiunium non est nmeritorium apud Deum, nec excusari possunt vete- res a superstitione, qui ieiunium immodicis laudibus extulerunt: lib. 4 cap. 12 <par> 19. Cur ergo Dominus Ma􏰇h. 6 dicit reddendam mercedem ie- 40 iunanti a Patri coelesti qui videt in abscondito. Pueriliter labitur vel callide decipit Calvinus in isto capite 12 <par> 19. Dicit enim Augustinus lib. 30 cap. 3 contra Faustum refellere delirium Manichaeorum, qui ieiunium opus Deo gratum putabant. Sed non ita est, et verba illa, quae Calvinus citat, non sunt Augustini, sed Fausti, verba autem Augustini habentuir cap. 5. 140o Superstitiosa est quadragesimae observatio, neque Christus ieiunavit 5 quadraginta diebus, ut nobis exemplum praeberet: lib. 4 cap. 12 <par> 20. At longe aliter D. Augustinus epistola 119 ad Ianuarium et alii Patres loquun- tur. 141o Quod sacerdotibus coniugium interdictum fuit, id factum est impia tyrannide, non modo contra verbum Dei, sed etiam contra omnem aequi- 10 tatem: lib. 4 cap. 22 <par> 23. Dicito nobis, Epicure evangelista, ubi verbum Dei habetur, quod iubeat sacerdotes uxores ducere? 142o Votum perpetui coelibatus illicitum est, lib. 4 cap. 13 <par> 3. At D. Augustinus lib. de s. Virginitate cap. 30: ”Praesumite”, inquit, ”fidite, robo- ramini, permanete, qui vovetis et redditis Domino Deo vestro vota perpe- 15 tuae continentiae. Vos etiam, qui hoc nondum vovistis: Qui potest capere capiat.” 143o Vota ieiuniorum, peregrinationis ad loca sancta et similia, quibus ho- mines Deo se placere putant, plena sunt manifestae impietatis: lib. 4 cap. 13 <par> 7. 20 144o Nulli umquam veterum venit in mentem, quod aliqua sint consilia evangelica. Immo omnes una voce clamant nullam penitus voculam a Chri- sto emissam cui non sit necessario obtenperandum: lib. 4 cap. 13 <par> 12. At cur domine mendax nullum veterum profers? Nonne Paulus ait I Corin- th. 7: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. 25 145o Status monachorum non est perfectior communi vita Christianorum: lib. 4 cap. 13 <par> 12. Quid ergo est quod legis Ma􏰇h. 19: ”Si vis perfectus 353v esse, vade et vende omnia.”