Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/81

From GATE
Revision as of 15:59, 10 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has been proofread


35° Nemo est certus se non semper peccare mortaliter.
36° Liberum arbitrium post peccatum est de solo titulo, et dum quis facia quod in se est, mortaliter peccat.
37° Purgatorium non posse probari ex sacra Scriptura, quae sit in canone.
38° Animae in purgatorio non sunt securae de sua salute, nec probatum est ullis rationibus aut scripturis ipsas esse extra statum merendi aut augendae caritatis.
39° Animae in purgatorio peccant sine intermissione, quamdiu quaerunt requiem et horrent poenas.
40° Animas, quae suffragiis viventium ex purgatorio liberantur, minus beari, quam si per se satisfacerent.

41° Optimum esset ordines mendi|cantium abolere. Hactenus ex Bulla.

340r


42° Nullum esse iudicem controversiarum fidei nisi Scripturam. Lutherus in praefat. [Assert.] articul.
43° Fabulam esse: ecclesiam aut papam non posse errare in fide: ibidem.
44° Scripturam esse facillimam et apertissimam: ibidem.
45° Non esse magni facienda dicta veterum patrum: ibidem.
46° Sola fides iustificat: in Assert. 1 articuli.
47° Necessarium est ut qui baptizatur, actu credat sibi remi i peccata. Hinc deduxerunt Lutherani infantes actu credere. Vide inferius articulum 108.
48° Fidem solus Deus infundit, ita ut liberum arbitrium ad actum credendi non concurrat.
49° Nemo potest Deo pro peccatis satisfacere, esseque nomen satisfactionis de Ecclesia tollendum: Assertio artic. 5.
50° Non debere sacerdotes vitam coelibem ducere: assertio art. 16. Facto id comprobavit, cum sacerdos ipse et monachus sanctimonialem virginem uxorem duxit.
51° Graeci non sunt haeretici nec schismatici, sed papa et qui ipsi adhaerent: ibidem.
52° Papa est Antichristus: in Assertione articuli 22.
53° Arguit Lutherus papam, quod definierit panem et vinum transsubstantiari in sacramento, essentiam Dei nec generari nec generare, animam esse formam corporis et immortalem: in Assertione articuli 27.
54° Nihil recipiendum, nisi quod ex Scripturis probatur: in assertione artic. 28.
55° Decretales sunt impiae et spiritu Satanae afflatae: assertio articuli 30, ac propterea publice eas exussit.
56° Unum esse tantum evangelicum consilium, nimirum virginitatis sive coelibatus. At idem matrimonium esse praeceptum omnibus docet in libro de vita coniugali.