Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/79

From GATE
This page has not been proofread


se Deum et Chri- 25 stum colere profitentur, baptismo initiantur in eius fidem: lib. 4 cap. 1 <par> 7. Nota hoc interesse inter catholicos et Calvinum, quod Catholici ita visibi- lem Ecclesiam faciunt, ut etiam improbos modo fidem habeant, velint esse Christi membra vera, licet non vivant secundum veras parte Ecclesiae, et sic non proprie membra, at Calvinus, quia fidem a caritate non separat, impro- 30 bos omnes non vult esse veras partes Ecclesiae. Deinde Calvinus putat non semper Ecclesiam esse visibilem, ut supra habetur articulo 2, cuius contra- rium docent catholici. 110o Ubicumque verbum Dei sincere praedicari utque audri et sacramenta ex Christi institutione administrari videmus, illic aliquam esse Dei eccle- 35 siam nullo modo ambigendum est. Itaque symbola Ecclesiae dignoscendae duo sunt: verbi praedicatio et sacramentorum administratio: lib. 4 cap. 1 <par> 9 et 10. Ista signa nimis communia sunt et facile possunt ab omnibus haereticis suae synagogae a􏰇ribui. 111o Nihil Ecclesiae apud Romanenses in papismo nunc remanet, etsi tem- 40 plum ac sacerdotium ac episcoporum successionem se habere iactent: lib. 4 cap. 2 <par> 2 et deinceps. In hoc capite secundo libri plurima sunt menda- cia. 1o Dicit in Ecclesia Romana non esse verbum Christi et solum humanas leges [<par> 4]. Quod quid magis falsum? 2o Impudentissime depravat lo- 5 cum Cypriani De simplicitate praelatorum [<par> 6]. 3o Sibi ipsi contradi- cens <par> 12 ait se non negare quoniam sub Romano Pontifice sint Eccle- siae christianae, quamvis deformatae. 112o Tempore veteris Testamenti non erat Ecclesia apud Pontifices et sacer- dotes, quia Esaias et Hieremias et alii prophetae contra eos concionanantur, 10 sicut nec tempore Christi sub Anna et Caipha, aliorum sacerdotum princi- pibus: lib. 4 cap. 2 <par> 3, 7, 8, 9,10. 113o Antichristum, de quo Daniel et Paulus locuti sunt, Romanum Pntificem esse, lib. 4 cap. 2 <par> 12 et cap. 7 <par> 25. At Antichristus exaltabit seip- sum super omne quod dicitur Deus: Thessal. cap. 2, Romanus vero Pontifex 15 quando hoc fecit, quando non coluit et adoravit Deum et Christum? 114o Episcoporum, presbyterorum, pastorum et ministrorum [-antium] ea- dem functio est: lib. 4 cap. 3 <par> 8. Cur igitur D. Augustinus in epistola dicit episcopatum presbyteratu esse maiorem, cum presbytero numquam liceat ordines conferre, quod semper episcopis licuit? 20 115o Ius eligendi episcopum non in solis senioribus, sed in toto populo est, praesidere tamen debent seniores electioni: lib. 4 cap. 3 <par> 15. 116o Non divino more, sed humano factum est, ut presbyteri episcopis mi- nores essent: lib. 4 cap. 4 <par> 2. 117o Munus diaconi proprium erat olim oblationes fidelium recipere et pau- 25 peribus ministrare, legere autem evangelium et calicem in coena porrigere solum ornandi gratia eorum officio adiunctum esse: lib. 4 cap. 4 <par> 5. 118o Nomen hierarchiae improprium est, nomen autem clerici ex errore aut prava affectione natum est, cum tota Ecclesia cleros, id est haereditas Do- mini sit: lib. 4 cap. 4 <par> 4 et 9. Quae haec temeritas est huius impudentis 30 vermiculi, qui tam facile totam Ecclesiam condemnat. Quis enim veterum nomine clerici non est usus? 119o Peccavit antiquitas immodica severitate,q uae plus requireret in epi- scopo quam Paulus, ac praesertim successu temporis coelibatum: lib. 4 cap. 4 <par> 10. 35 120o Quod unus sit summus Pontifex, totius