Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/78

From GATE
This page has not been proofread


At nos malumus pueri 351v esse ucm catholicis quam sapientes cum haereticis. 102o Cavendum est, ne templis secretam aliquam sanctitatem a􏰇ribuamus, 20 quemadmodum saeculis aliquot factum est: lib. 3 cap. 20 <par> 30. At non sine causa templa in Scripturis domus Dei dicuntur, nec sine causa ab anti- quis temporibus consecrari aut dedicari summa cum celebritate consueve- runt. Unde exstant Augustini et aliorum patrum sermones in dedicationi- bus templorum. 25 103o Communes preces in ecclesia vulgari lingua quam omnes intelligunt, fieri debent: lib. 3 cap. 20 <par> 33. 104o Sex dumtaxat orationis Dominicae petitiones sunt, non septem, ut alii volunt: lib. 3 cap. 20 <par> 35. Et haec novitas est haereticorum propria. Mentitur autem Calvinus ibidem dicens Augustinum pro se facere, cum il- 30 le ubique septem ex Ma􏰇haeo enumeret, ut lib. 2 de Sermone Domini in monte, et in Enchiridio cap. 115 et alibi. 105o Causa reprobationis ita est Dei voluntas qui quosdam ab aeterno ae- ternae morti devovit, ut in peccatum Dei voluntate lapsus sit Adam, et in eo omnes eius posteri, sicut etiam [si] aliqui reproborum verbum Dei audi- 35 re contemnunt, eorum est pravitas, sed in pravitatem a Deo adducti sunt, ut in eis potentiam suam et severitatem ostenderet: lib. 3 cap. 23 <par> 2-4 et cap. 24 <par> 14. Ecce quantum intersit inter D. Augustinum et impium Calvinum. Ille enim peccatum originale causam esse vult reprobationis, ut patet ex lib. 3 caontra Iulian. cap. 18 et in 196? epistola et alibi, hic autem 40 peccatum originale et caetera omnia effectum esse vult reprobationis, quo nihil magis impium potest excogitari. 106o Stultum et temerarium est inquirere quo in loco sint animae sanctorum, et in gloria fruantur necne, cum Scriptura ubique iubeat pendere ab exspectatione adventus Christi, et gloriam ac coronam eousque differat. Contenti simus his finibus divinitus praescriptis animas piorum militiae laboribus 5 perfuntos in beatam quietem conscendere, ubi cum felici laetitia fruitionem promissae gloriae exspectant: lib. 3 cap. 25 <par> 6. An non tu plusquam stultus et temerarius es, qui definis animas piorum nondum frui coelesti gloria, cum tamen hoc inquirere stultum et temerarium esse dixeris. 107o Poena damnatorum erit sentire sibi Deum natum adversarium et ab eo 10 gravissime terreri, etsi nobis per res corporeas ea poena significatur, ut per tenebras, fletum, stridorem dentium, ignem inextinguibilem: lib. 3 cap. 25 <par> 12. At vere corporeum ignem in gehenna esse, et eo corpora damnato- rum punienda testantur D. Augustinus lib. 21 Civit. cap. 10 et D. Gregorius 4 Dialog. cap. 42, et Calvinus iam experitur. 15 108o Soli Deo permi􏰇enda est cognitio Ecclesiae suae, cuius fundamentum est arcana illius electio, quam etiam Deus mirabiliter quasi in latebris servat: lib. 4 cap. 1 <par> 2. Sit quidem Calvini synagoga in latebris, certe Christi Ecclesia est civitas in monte posita, quae abscondi non ptoest, ut ait D. Mat- thaeus, et D. Augustinus exponit lib. de Unitate Ecclesiae cap. 24. 20 109o Dupliciter sacrae Li􏰇erae de Ecclesia loquuntur, interdum cum Eccle- siam nominant, eam intellegunt quae revera est coram Deo, in qua nulli re- cipiuntur nisi qui adoptionis gratia filii Dei sunt, et Spiritus sanctificatione vera Christi membra, saepe etiam Ecclesiae nomine universam hominum 352r multitudinem in orbe diffusam intellegunt, quae unum