Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/78

From GATE
Revision as of 16:08, 2 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


ta superflua sunt.
43° Sacerdos quocumque loco et tempore potest sacrum conficere et aliis

ministra|re, si tantum verba pronunciet.

339r


44° Suffragia sanctorum frustra implorantur, cum iuvare non possint. / Sylvius libro suo cap. 35 habet hos omnes./
45° In horis legendis et cantandis frustra teritur tempus.
46° Nullus dies servandus est nisi dies dominicus.
47° Ieiunia ab ecclesia instituta sunt nullius momenti.


197 Ada Mitae sive Pichardi

a.D. 1417


haeretici olim a quodam Pichardo, qui ex Gallia Belgica in Bohemiam ingressus, praestigiis quibusdam non parvum virorum ac mulierum numerum ad se traxit, quos nudos incidere iubens Adamitas vocavit. Aeneas Sylvius lib. de origine Bohemorum cap. 41, qui etiam sequentes habet errres:
1° Asserebat se filium Dei esse atque Adam vocari.
2° Homines nudos incedere debere sicut olim primi parentes.
3° Connubia promiscue debere celebrari.
4° Nefas tamen esse iniussu Adae mulierem cognoscere.
5° Omnes homines esse servos praeter eos qui ex Adamitis nascuntur.
6° Non esse liberos qui vestibus et foemoralibus uterentur.


198 Petrus Oxoniensis
in Hispania temporibus Sixti IV aliquot errores docuit, quos tamen, cum ii damnati essent, humiliter revocavit. Vide in Summa Conciliorum in decretis Sixti IV.
1° Peccata mortalia quantum ad culpam et poenam alterius saeculi delentur per solam cordis contritionem sine ordine ad claves.
2° Confessio de peccatis in specie non est de iure divino, sed ex aliquo statuto universalis ecclesiae.
3° Pravae cogitationes ad confessionem non pertinent, sed sola displicentia delentur, sine ordine ad claves.
4° Confessio debet esse de peccatis secretis, non de manifestis.
5° Non sunt absolvendi ulli nisi peracta poenitentia.
6° Papa non potest indulgere alicui vivo poenam purgatorii.
7° Ecclesia urbis Romae errare potest.
8° Papa non potest dispensare in statutis universalis ecclesiae.
9° Sacramentum poenitentiae quantum ad collationem gratiae sacramentum non est alicuius veteris aut novi testamenti.


199 Hermannus Risvick