Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/76"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <noinclude></noinclude> → <noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude>)

(4 intermediate revisions by 2 users not shown)
Page statusPage status

Not proofread

Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
tare, cum defuncta esset, ille autem temere id fecerit et ab aliis fieri voluerit. Sed vae 5 tibi, hostis sanctorum.

f. 350v

81o Opus de historia Macchabaeorum liber canonicus non est: lib. 3 cap. 5 <par> 8. Longe aliter Cyprianus in lib. de exhortatione martyrii circa finem. 82o Superstitione et praepostero zelo non caruit factum Iudae Macchabaei, quod oblationem iussit pro mortuis in Ierusalem fieri: lib. 3 cap. 5 <par> 8.

10 Perge, fidelis Manichaee, facta Sanctorum Veteris Testamenti carpere.

83o Ante 1300 annos usu receptum fuit, ut precationes fierent pro defunctis, sed veteres fateor in errorem lapsos fuisse: lib. 3 cap. 5 <par> 10. Nonne haec sola confessio sufficit, ut incredibilis temeritatis fuisse Calvinus ab omnibus credatur?

15 84o Iustificatio est acceptio, qua Deus nos in gratiam receptos pro iustis ha- bet, eaque in peccatorum remissione ac iustitiae Christi imputatione sita est: lib. 3 cap. 11 <par> 2. At Apocal. ultimo sic accipi non potest cum dicit: Qui iustus est, iustificetur adhuc, qui nocet, noceat adhuc.

85o Cum iustitia fidei nullo modo sociari potest operum iustitia, nec solum 20 opera quae fiunt naturae viribus, sed omnia alia quovis ornantur titulo, ex- cludit fidei iustitia: lib. 3 cap. 11 <par> 13 et 14. At Tom. 3: factores legis iustificantur apud Deum, et Iacob. 2: ex operibus iustificatur homo, non ex

fide tantum.

86o Ac ne Augustini quidem sententia per omnia recipienda est, qui gratiam 25 ad iustificationem requirit, qua in vitae novitatem per Spiritum regenera- mur: lib. 3 cap. 11 <par> 15. Hic etiam Augustinus deficit, quem solum sibi

servare solet.

87o Omnia hominum opera, si secundum dignitatem considerantur, nihil ni- si inquinamenta sunt et sordes, nec ullum a sanctis exire potest opus, quod

30 non meratur iustam opprobrii mercedem: lib. 3 cap. 12 <par> 4 et cap. 14 <par> 4. Ergo apostolorum praedicatio, martyrum praecatio, Deiparae pre- ces et similia omnia inquinamenta et sordes fuerunt? O linguam praescin- dendam!

88o Perniciosam hypocrisin docuerunt qui haec duo simul iniunxerunt: hu- 35 militer coram Deo de nobis sentiendum et iustitiam nostram aliquo loco habendam, ita ut in ea aliqua fiducia constitui possit: lib. 3 cap. 12 <par> 4,5 et 6 et cap. 14 <par> 16. Apostolus autem haec duo simul iniunxit, qui cum nihil se esse sine Dei gratia sentiret, tamen addit et dicit: Bonum certamen

certavi, de reliquo reposita est mihi corona iustitiae

40 89o Abraham aliquando idolis inservivit: lib. 3 cap. 14 <par> 11.

90o Nulla ei [ø] possibilia esse opera supererogationis, quum teneatur homo propter Deum facere quidquid ullo modo possit: lib. 3 cap. 14 <par> 14. 91o Usi sunt, fateor, passim vetusti Patres nomine meriti, sed utinam voculae unius abusu erroris materiam posteris non praebuissent. Qui autem pri- mus nomen meriti humanis operibus ad Dei iudicium comparatis aptavit, 5 fidei sinceritati pessime consuluit: lib. 3 cap. 14 <par> 2 et seqq. Si nimirum semper tibi similis Patres veteres superbissime contemnis, sed impudentis- simum mendacium affinxit ibidem <par> 6, cum ait catholicos docere mora-

lia opera facere homines gratiosos Deo, antequam Christo inserantur. Quis enim catholicus umquam ita docuit? 10 92o Non sunt facienda opera bona intuitu mercedis, aut saltem non esset ex- ordium sumendum exhortandi homines ad vitam meliorem a promissione mercedis: lib. 3 cap. 16 <par> 2 et 3. At Psalm 118 [112]: ”Inclinavit cor suum

351r ad servandam legem propter retributionem.

tare, cum defuncta esset, ille autem temere id fecerit et ab aliis fieri voluerit. Sed vae tibi, hostis sanctorum.

81° Opus de historia Macchabaeorum liber canonicus non est: lib. 3 cap. 5 ¶ 8. Longe aliter Cyprianus in lib. de exhortatione martyrii circa finem.

82° Superstitione et praepostero zelo non caruit factum Iudae Macchabaei, quod oblationem iussit pro mortuis in Ierusalem fieri: lib. 3 cap. 5 ¶ 8. Perge, fidelis Manichaee, facta Sanctorum Veteris Testamenti carpere.

83° Ante 1300 annos usu receptum fuit, ut precationes fierent pro defunctis, sed veteres fateor in errorem lapsos fuisse: lib. 3 cap. 5 ¶ 10. Nonne haec sola confessio sufficit, ut incredibilis temeritatis fuisse Calvinus ab omnibus credatur?

84° Iustificatio est acceptio, qua Deus nos in gratiam receptos pro iustis habet, eaque in peccatorum remissione ac iustitiae Christi imputatione sita est: lib. 3 cap. 11 ¶ 2. At Apocal. ultimo sic accipi non potest cum dicit: Qui iustus est, iustificetur adhuc, qui nocet, noceat adhuc.

85° Cum iustitia fidei nullo modo sociari potest operum iustitia, nec solum opera quae fiunt naturae viribus, sed omnia alia quovis ornantur titulo, excludit fidei iustitia: lib. 3 cap. 11 ¶ 13 et 14. At Tom. 3: factores legis iustificantur apud Deum, et Iacob. 2: ex operibus iustificatur homo, non ex fide tantum.

86° Ac ne Augustini quidem sententia per omnia recipienda est, qui gratiam ad iustificationem requirit, qua in vitae novitatem per Spiritum regeneramur: lib. 3 cap. 11 ¶ 15. Hic etiam Augustinus deficit, quem solum sibi servare solet.

87° Omnia hominum opera, si secundum dignitatem considerantur, nihil nisi inquinamenta sunt et sordes, nec ullum a sanctis exire potest opus, quod non meratur iustam opprobrii mercedem: lib. 3 cap. 12 ¶ 4 et cap. 14 ¶ 4. Ergo apostolorum praedicatio, martyrum praecatio, Deiparae preces et similia omnia inquinamenta et sordes fuerunt? O linguam praescindendam!

88° Perniciosam hypocrisin docuerunt qui haec duo simul iniunxerunt: humiliter coram Deo de nobis sentiendum et iustitiam nostram aliquo loco habendam, ita ut in ea aliqua fiducia constitui possit: lib. 3 cap. 12 ¶ 4,5 et 6 et cap. 14 ¶ 16. Apostolus autem haec duo simul iniunxit, qui cum nihil se esse sine Dei gratia sentiret, tamen addit et dicit: Bonum certamen certavi, de reliquo reposita est mihi corona iustitiae.

89° Abraham aliquando idolis inservivit: lib. 3 cap. 14 ¶ 11.

90° Nulla ei [ø] possibilia esse opera supererogationis, quum teneatur homo propter Deum facere quidquid ullo modo possit: lib. 3 cap. 14 ¶ 14.

91° Usi sunt, fateor, passim vetusti Patres nomine meriti, sed utinam voculae unius abusu erroris materiam posteris non praebuissent. Qui autem primus nomen meriti humanis operibus ad Dei iudicium comparatis aptavit, fidei sinceritati pessime consuluit: lib. 3 cap. 14 ¶ 2 et seqq. Si nimirum semper tibi similis Patres veteres superbissime contemnis, sed impudentissimum mendacium affinxit ibidem ¶ 6, cum ait catholicos docere moralia opera facere homines gratiosos Deo, antequam Christo inserantur. Quis enim catholicus umquam ita docuit?

92° Non sunt facienda opera bona intuitu mercedis, aut saltem non esset exordium sumendum exhortandi homines ad vitam meliorem a promissione mercedis: lib. 3 cap. 16 ¶ 2 et 3. At Psalm 118 [112]:

»Inclinavit cor suum ad servandam legem propter retributionem.

[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]

[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]

Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:

<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 10:12, 7 May 2020

This page has been proofread

f. 350v

tare, cum defuncta esset, ille autem temere id fecerit et ab aliis fieri voluerit. Sed vae tibi, hostis sanctorum.
81° Opus de historia Macchabaeorum liber canonicus non est: lib. 3 cap. 5 ¶ 8. Longe aliter Cyprianus in lib. de exhortatione martyrii circa finem.
82° Superstitione et praepostero zelo non caruit factum Iudae Macchabaei, quod oblationem iussit pro mortuis in Ierusalem fieri: lib. 3 cap. 5 ¶ 8. Perge, fidelis Manichaee, facta Sanctorum Veteris Testamenti carpere.
83° Ante 1300 annos usu receptum fuit, ut precationes fierent pro defunctis, sed veteres fateor in errorem lapsos fuisse: lib. 3 cap. 5 ¶ 10. Nonne haec sola confessio sufficit, ut incredibilis temeritatis fuisse Calvinus ab omnibus credatur?
84° Iustificatio est acceptio, qua Deus nos in gratiam receptos pro iustis habet, eaque in peccatorum remissione ac iustitiae Christi imputatione sita est: lib. 3 cap. 11 ¶ 2. At Apocal. ultimo sic accipi non potest cum dicit: Qui iustus est, iustificetur adhuc, qui nocet, noceat adhuc.
85° Cum iustitia fidei nullo modo sociari potest operum iustitia, nec solum opera quae fiunt naturae viribus, sed omnia alia quovis ornantur titulo, excludit fidei iustitia: lib. 3 cap. 11 ¶ 13 et 14. At Tom. 3: factores legis iustificantur apud Deum, et Iacob. 2: ex operibus iustificatur homo, non ex fide tantum.
86° Ac ne Augustini quidem sententia per omnia recipienda est, qui gratiam ad iustificationem requirit, qua in vitae novitatem per Spiritum regeneramur: lib. 3 cap. 11 ¶ 15. Hic etiam Augustinus deficit, quem solum sibi servare solet. 87° Omnia hominum opera, si secundum dignitatem considerantur, nihil nisi inquinamenta sunt et sordes, nec ullum a sanctis exire potest opus, quod non meratur iustam opprobrii mercedem: lib. 3 cap. 12 ¶ 4 et cap. 14 ¶ 4. Ergo apostolorum praedicatio, martyrum praecatio, Deiparae preces et similia omnia inquinamenta et sordes fuerunt? O linguam praescindendam!
88° Perniciosam hypocrisin docuerunt qui haec duo simul iniunxerunt: humiliter coram Deo de nobis sentiendum et iustitiam nostram aliquo loco habendam, ita ut in ea aliqua fiducia constitui possit: lib. 3 cap. 12 ¶ 4,5 et 6 et cap. 14 ¶ 16. Apostolus autem haec duo simul iniunxit, qui cum nihil se esse sine Dei gratia sentiret, tamen addit et dicit: Bonum certamen certavi, de reliquo reposita est mihi corona iustitiae.
89° Abraham aliquando idolis inservivit: lib. 3 cap. 14 ¶ 11.
90° Nulla ei [ø] possibilia esse opera supererogationis, quum teneatur homo propter Deum facere quidquid ullo modo possit: lib. 3 cap. 14 ¶ 14.
91° Usi sunt, fateor, passim vetusti Patres nomine meriti, sed utinam voculae unius abusu erroris materiam posteris non praebuissent. Qui autem primus nomen meriti humanis operibus ad Dei iudicium comparatis aptavit, fidei sinceritati pessime consuluit: lib. 3 cap. 14 ¶ 2 et seqq. Si nimirum semper tibi similis Patres veteres superbissime contemnis, sed impudentissimum mendacium affinxit ibidem ¶ 6, cum ait catholicos docere moralia opera facere homines gratiosos Deo, antequam Christo inserantur. Quis enim catholicus umquam ita docuit?
92° Non sunt facienda opera bona intuitu mercedis, aut saltem non esset exordium sumendum exhortandi homines ad vitam meliorem a promissione mercedis: lib. 3 cap. 16 ¶ 2 et 3. At Psalm 118 [112]: »Inclinavit cor suum ad servandam legem propter retributionem.