Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/62

From GATE
Revision as of 12:22, 2 March 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


3° Deum humana forma praeditum esse.
4° Mundum a daemonibus creatum.
5° Michaelem Archangelum esse incarnatum.
6° Gregorium, Basilium, Nazianzenum, Chrysostomum et alios superbos et idololatras fuisse, quod imagines venerati sint.
7° Crucem conculcandam eo quod Christo dolorem et ignominiam a ulerit.
8° Daemones ficte crucem fugere, ut homines magis decepti eam adorent.
9° Baptismum Catholicorum, qui fit per aquam, esse Ioannis baptismum, suum autem, qui fit per Spiritum sanctum esse Christi.
10° Missae sacrificium esse sacrificium daemonum.
11° Panem [communionis praecationem] esse: [Pater] Noster.
12° Orationes omnes praeter "Pater Noster" esse multiloquia et reiciendas.
13° Se et suos concipere verbum Dei et gestare in utero ac parere non secus ac Beata Virgo fecerit.
14° Resurrectionem nihil esse aliud nisi poenitentiam et vitam evangelicam. Idem Libertini.

15° | Licere fidem negare ob metum mortis. Idem asserunt Clancularii.

334r



172 Abbas Ioachimus

a.D. 1190


post Lucium III, Urbanum III et Clementem III floruit, ut ipse in epistola suis operibus praefixa scribit. El quamquam non fuerit haereticus, quia correctioni se subiecit, ut Innocentius III in Concilio Lateranensi testatur:
1° tamen contra Magistrum Sententiarum docuit dicens, tres personas divinas non esse proprie et vere unam rem atque esentiam, sed quasi collectitiam vel similitudinariam, sicut multi fideles sunt una ecclesia. Idque Innocentius III in Concilio Lateranensi can 2 damnavit.
2° Docuit etiam recte dici essentiam generare, sicut dicimus Deum generare Deum. D. Thomas I pars q. 39 art. 5.
3° Docuit etiam, si Guidoni credimus in Summa, tres esse status mundi: primus carnalem quasi coniugatorum ab Adam usque ad Christum, secundum medium inter carnem et spiritum quasi clericorum, a Christo usque ad Bernardum, tertium totum spiritualem, hoc est monachorum, a Bernardo usque ad finem saeculi.


173 Petrus Ioannis
Ioachimi abbatis discipulus fuit, et teste Guidone plures errores docuit:
1° Animam rationalem ut talem non esse formam corporis.
2° Gratiam et virtutes in baptismo non infundi. Guido et Concilium Viennense in Clementina prima.
3° Christum adhuc viventem lancea vulneratum fuisse, et B. Ioannem id non