Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/60"

From GATE
(top: page created)
m (top: clean up)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 41: Line 41:
 
3° Sanctorum pontificum canones et decreta nullius esse momenti. <br>
 
3° Sanctorum pontificum canones et decreta nullius esse momenti. <br>
 
4° Nullum esse sumendum corporale supplicium a christianis de reis homi-<noinclude><references/></noinclude>
 
4° Nullum esse sumendum corporale supplicium a christianis de reis homi-<noinclude><references/></noinclude>
 +
[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]<noinclude></noinclude>
 +
 
[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]
 
[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]

Revision as of 15:59, 10 March 2020

This page has been proofread


4° Sacramenta nil valere. Haec 4 Guido. Turrecremata lib. 4 part. 2 cap. 35 alias 16 haereses addit.
5° Matrimonium esse peccatum.
6° Non futuram resurrectionem.
7° Non licere umquam iurare.
8° Non licere punire haereticos vel alios malos.
9° Neminem posse salvari nisi in lege catharorum.
10° Parvulos baptizatos non levius puniendos aeternaliter quam latrones et homicidas.
11° Non magis puniendum Iudam in inferno, quam infantes unius diei.
12° Omnes in coelo aequales in gloria futuros.
13° Non esse purgatorium.
14° Multa fi[ng]unt inania falsa et sacrilega sacramenta.
15° Panem non posse benedici, quia est creatura diaboli.
16° Ex pane non confici corpus Christi.
17° Per poenitentiam nec gloriam augeri nec minui poenam.
18° Usuram non esse peccatum.
19° Non esse invocandos sanctos aut angelos.
20° Non esse hominem muneindos signo sanctae Crucis.


168 Correriorum sive Coterellorum

a.D. 1160


haeresis ab eodem Guidone fuisse dicitur:
1° Beatam Virginem fuisse angelum.

2° Corpus Christi non esse glorifi|catum in coelo,

333v


sed post diem iudicii etiam putridum cadaver fore.
3° Animas sanctorum non esse in gloria ante diem iudicii.


170 Pauperes de Lugduno seu Waldenses,

a.D. 1170


auctore Waldensio Lugdunensi, initio quasi monachi et religiosi esse voluerunt, et a Pontifica Romano sui ordinis approbationem petierunt, sed quia pleni erroribus et superstitionibus erant, non obtinuerunt. Hos errores habuerunt, ut Guido Carmelita in summa de haeresibus, Abbas Urspergensis in Chronico anni 1212, Trithemius in Chronico 1160, Aemilius De gestis Francorum lib. 6 testantur.
1° Romano Pontifici non esse parendum: Guido et Antoninus in Summa parte 4 tit. 11 cap. 7 <par> 2, apud quos etiam 1, 2, 3, 4, 5, 6 reperies. Lutherus consentit.
2° Totum ecclesiae statum in capite et membris esse reprobum.
3° Sanctorum pontificum canones et decreta nullius esse momenti.
4° Nullum esse sumendum corporale supplicium a christianis de reis homi-