Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/57"

From GATE
m (→‎top: clean up)
(Replaced content with " Category:Bellarmino-Index haereticorum ")
Tag: Replaced
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
cospectu maritorum corrumperet.

Docuit autem haec:

1° Sacros ordines, sacerdotalem et episcopalem gradum

nihil esse. | Supplementum ad Chronicon Sigeberti.

232v

2° Eucharistiae sumptionem ad salutem nihil prodesse, idem Suplementum.

3° Spirituales esse opus filias in cospectu matrum et uxores intuentibus maritis violare: idem supplementum.

162

{{Smallcaps|Petrus de Bruis}}

et

{{Smallcaps|Henricus}}

quidam, ex monacho factus apostata temporibus D. Bernardi multos errores disseminaverunt. Bernardus epist. 241. Fuit, inquit D. Bernardus, Henricus iste apostata gyrovagus et venale distrahens verbum Dei, et quod inde lucrabatur id ludendo aleis aut in usus magicos effundebat. Frequenter post diutinos populi plausus nocte sequenti cum meretricibus inventus [est] et interdum etiam cum coniugatis.

Hos errores habuerunt:

1° Parvulos non esse baptizandos, quod careant usu rationis: D. Bernardus epist. 77 et 240, Petrus Cluniacensis in libro contra hanc haeresin. Idem Anabaptistas, Calvin.

2° Cruces et crucifixos exurendos. Petrus Cluniacensis.

3° Templa destruebant, novasque basilicarum fabricas deridebant. Petrus ibidem et in vita D. Bernardi lib. 3 cap. 6.

4° Corpus Christi ex pane semel tantum confectum esse, videlicet in ipsa nocte, qua Dominus cum discipulis coenavit, nec ullam esse relictam in Ecclesia potestatem id faciendi: Petrus ibid.

5° Nullum esse in Ecclesia verum sacrificium: Petrus ibid. Idem omnes sectarii.

6° Orationes et oblationes pro mortuis nihil valere, in vita Bernardi lib. 3 cap. 6. Idem sectarii omnes.

7° Sanctorum invocationes nihil valere. Idem sectatores.

8° Nihil esse excommunicationem.

9° Nihil fidelium peregrinationes valere.

10° Nihil dierum festorum solemnitates.

11° Chrismatis et olei consecrationem nihil valere. Totam hanc haeresin nostri haeretici ab inferis excitaverunt, quam D. Bernardus innumeris miraculis exstirpaverat. Vide lib. 3 vitae ipsius cap. 5.

12° Denique omnes ecclesiasticas institutiones ridebant.

163

{{Smallcaps|Petrus Abaelardus}}

et

{{Smallcaps|Arnoldus Brixiensis}}

eiusdem Bernardi et Innocentii II temporibus exstiterunt, Platina et Inno-<noinclude><references/></noinclude>

[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]<noinclude></noinclude>

[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]

[[Category:Bellarmino-Index haereticorum]]

Revision as of 17:32, 11 March 2020

This page has been proofread