Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/44

From GATE
Revision as of 09:10, 7 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <noinclude></noinclude> → <noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude>)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


f. 334v

Anno Domini



175 David de Dinanto

1208


Almarici discipulus ad praeceptoris sui doctrinam addebat, Deum esse materiam primam. D. Thomas q. 3 primae partis art. 8.[1]


176 Albigenses

1208


eodem tempore exorti multos in ecclesiam errores invexerunt, quos partim D. Dominicus et 12 abbates, quod Innocentius papa miserat, gladio spirituali debellaverunt, partim etiam exercitus catholicorum armis illos delevit, sed tanto miraculo, ut scilicet centum millia haereticorum ab 8 millibus catholicorum funderentur. Fuerunt autem adeo scelesti illi Albigenses, ut cum a catholciis obsiderentur, mingebant super codicem Evangelii et eum proicerent ex muro in castra catholicorum, deinde in eum sagi is iacularentur. Quidam etiam eorum dolose in odium Christi iuxta summum altare alvum exoneravit et palla altaris se purgavit. Item alii scorto super altare posito abusi illo sunt in conspectu imaginis crucifixi, tum illam imaginem detraxerunt, brachia praeciderunt, et fune collo iniecto eam per urbem cum magnis blasphemiis pertraxerunt. Et tamen ita obstinati in suis erroribus permanebant, ut mallent exuri quam converti. Hi errores eorum fuerunt teste Caesario lib. Dialog. d. 5, Bernardo Luxemburgensi, Antonino 3 part. tit. 19 cap. 1 histor., Aemilio lib. Histor. 6 Francorum:[2]
1° Duo esse principia, unum bonum, alterum malum: Antoninus in Summa Theologica part. 4 tit. 11 cap. 7 ¶ 5, apud quem etiam sequentes errores invenies.
2° Visibilia a malo principio creata.
3° Deum non infundere novas animas, sed eas migrare de corpore in corpus.
4° Christum non habuisse veras poenas.
5° Christum non esse Deum.
6° Non accepisse carnem ex virgine, sed de coelo, nec fuisse verum hominem.
7° Non vere comedisse, nec passum aut mortuum esse, nec resurrexisse nec in coelum ascendisse.
8° Corpora non resurrectura.
9° Vetus Testamentum non esse a Deo.
10° Moysen fuisse malum.
11° Adamum non esse a Deo.
12° Quod ante Christi adventum nulli fuerint boni.
13° Baptismum nullum sine labore. Antoninus 4 part. tit. 11 cap. 7 ¶ 5, ubi etiam sequentes invenies usque ad 33.
14° Nullum malum posse esse episcopum.
15° Ecclesiam nihil posse possidere in communi.
16° Ecclesiam non posse excommunicare.
17° Nec posse facere constitutiones.
18° Nec punire malos.
19° Sacramentum altaris nihil esse.
20° Sacramentum unctionis extremae nihil esse.
21° Nullum esse peccatum originis.
22° Nullum infernum aut purgatorium.
23° Peccatum non esse a libero arbitrio.
24° Non posse hominem ponitere post peccatum.
25° Deum bonum vivificare, sed non occidere.
26° Deum malum utrumque facere.
27° Mundum semper fuisse et semper futurum.
28° Matrimonium esse malum.
29° Non esse confitenda peccata.
30° Usuras esse licitas.
31° Non esse restituenda ablata.
32° Homines posse dare Spiritum sanctum.
33° Orationes vivorum non prodesse: Bernardus Luxemburgensis.[3]
34° Ire ad ecclesias et in iis orare nihil prodesse: Bernardus, ibidem.[4]
In 14. 15. 16. 17. 18. 20. 22. 29. 32. 33: multi ex haereticis modernis conveniunt.


177 Guilhelmus de Sancto Amore,

1260


doctor Parisiensis, tempore Alexandri IV papae librum scripsit contra mendicantes religiosos, docuitque ut Antoninus in Summa parte 4 tit. 11 cap. 7 ¶ 5, Turrecremata lib. 4 summae part. 2 cap. 37, Alexander IV in Extravagant. »Quidam a S. Scriptura intellegentiam«, D. Thomas II II q. 186 art. 3 et
_______________

  1. Thomas Aquinas Summa Theologiae, I, q. 3, a. 8, c.
  2. Bernhardus Lutzemburgus Catalogus, haeretici de litera A, s/n.
  3. Bernhardus Lutzemburgus Catalogus, haeretici de litera A, s/n.
  4. Bernhardus Lutzemburgus Catalogus, haeretici de litera A, s/n.