f. 335r
Anno Domini
opusc. contra impugnatores relig. referunt, illicitum esse omnia relinquere, nisi quis compellatur, quamvis licitum sit paratum esse omnia relinquere, si opus sit propter Deum.[1]
178 Desiderius Longobardus (Lombardus)
1260
idem docuit et praeterea addit, ut D.
Thomas
refert in opusculo citato cap. 6:[2]
< 1° > nonnisi talem religionem intrandam esse, quae possessiones habet saltem in communi.
2° Non esse licitam religionem, quae de manuum labore vivere non intendit.
179
Raimundus Lullius
eodem tempore exstitisse videtur.
Scripsit libros multos, in quibus super 500 errores haeresum vindices invenerunt, atque inter alios
Bernardus Luxemburgensis.[3]
1° Quod Deus habet multas essentias.
2° Quod Deus Pater erat antequam esse Deus Filius.
3° Quod male agunt, qui haereticos puniunt.
4° Scripsit multa de magia.
centuria decima quarta
180 Templarii
1300
milites erant religiosi, quorum ordo inceperat anno < 1119 auctore Hugone de Payna sub Callixto II >, sed cum diu recte militassent, tandem in haereses multas inciderunt, et ideo a Clemente V in concilio Viennensi damnati sunt et multi eorum occisi.
Guilhelmus Tyronius episcopus
lib. 12 cap. 7 Histor. belli sacri,
Blondus
decad. 2 lib. 9,
Alvarez Pelayo
de planctu ecclesiae lib. 2 cap. 23,
Platina
in vita Clementis V.
Non tamen desunt, qui eos excusent et iniuste damnatos et occisos putent.
Antoninus
in Histor. part. 3 tit. 21 cap. 8 ¶ 5,
Boccatius
in lib. de principium ruina,
Nauclerus
in Chronico,
Sabellicus
in Histor. Rapsodia.
181
Fraticelli
eodem tempore exorti auctore Hermanno quodam et Dulcino Novariensi et uxore eius Margaretha, qui haeresim inchoarunt, quam Bonifacius VIII primum damnavit, deinde Clemens V armis deleri iussit.
Dicebant autem se de ordine apostolorum esse et vitam apostolicam et evangelicam docere atque interim turpitudinem promiscui concubitus exercebant.
Eadem Anabaptistae.
Dulcinus enim in Alpibus ad 6000 hominum promiscui sexus congregaverat et eos sub praetextu charitatis omnes turpitudines exercere, ut
Bernardus Luxemburgensis
< refert >, docuerat.[4]
Hi autem sunt eorum errores:
1° Auctoritatem Romanae Ecclesiae iam dudum cessasse propter malitiam praelatorum.
Ioannes Turrecremata
lib. 4 part. 2 cap. 37, apud quem omnes errores invenies.
2° Ecclesiam, in qua sunt Pontifices et Cardinales non esse veram ecclesiam.
2, 3, 4 et 5 docent Lutherani quoque.
3° Romanam ecclesiam esse illam meretricem, de qua Ioannes in Apocalypsi.
4° Authoritatem, quam dedit initio Christus Petro et apostolis non esse iam nisi in sua secta.
5° Se solos esse Christi ecclesiam et esse in illa perfectione in qua fuerunt apostoli.
6° Se nulli debere oboedire, eo quod secta ista sit immediate a Deo et omnium perfectissima.
7° Quod nec papa nec princepc possint excommunicare homines tantae perfectionis nec iubere ut mutent suos ritus.
8° Quod quilibet de quocumque statu et religione possit transire ad ordinem ipsorum, etiam uxor nolente viro et e converso.
9° Quod nullus praelatus Romanus possit separare matrimonium, sed ipsi hoc possint propter perfectionem summam sui ordinis.
10° Nullus posse transire de ordine ipsorum ad alium ordinem.
_______________