Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/44

From GATE
Revision as of 10:40, 28 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


ragat pro peccato Dei quando lumen quod iniuste a luna ademerat, soli attribuit: ord. 4 tract. 6 dist. 1.
8° Deus quoties recordatur calamitatum, quas Iudaei a gentibus patiuntur, duas lachrimas in mare oceanum effundit et prae dolore pectus utraque manu contundit: tract. 1 ord. 1 dist. 9.
9° Deus tribus postremis horis diei [relaxandi] animi gratia ludebat olim cum pisce Leviathan: ord. 2 tract. 1 dist. 14 et ord. 4 tract. 8.
10° Deus pisci magno Leviathan aliquando iratus, eum occidit et carnes eius servavit, ut cibos praepararet animabus sanctis in saeculo futuro: ord. 10 4 tract. 3 dist. 5.

11° Deus quotidie | irascitur et tunc cristae gallorum gallinaceorum

328v


ruborem ami unt ipsique interim uno pede stant: tunc vero si quis in eodem momento alicui maledixerit, statim concidit mortuus: ord. 1 tract. 1.
12° Deus creavit ignem in Sabbato: ord. 2 tract. 3 dist. 4.
13° Olim cum Rabbini quidem adversus Rabbi Eleazar disputarent, Deus de coelo clamans sententiam contra eos protulit: Illi indignati Deum anathematis poena damnaverunt, Deus subridens ait: filii mei me vicerunt: ord. 4 tract. 2 distc. 7.
14° Cum angelus Gabriel grave flagitium commississet, Deus iussit eum flagello igneo flagellari: ord. 2 tract. 5 dist. 8.
15° Adam cum omnibus animantibus, tam masculis quam foeminis coivit neque umquam libidini satisfecit, donec cum Eva concubuit, ord. 3 tract. 1 dist. 6.
16° Corvus emissus a Noe tempore diluvii nolebat ex arca discedere, timens ne Noe cum cornicula coiret: ord. 4 tract. 4.
17° Iob numquam exstitit historiaque eius ficta est: ord. 4 tract. 3.
18° David in adulterio et homicidio non peccavit, quique eum peccasse dicit, haereticus est: ord. 2 tract. 1 dist. 5.
De Lege
19° Virum esse dominum uxoris et ideo posse cum ea masculino concubitu uti: ord. 3 tract. 3 dist. 2. Idem Mahometus in Alcorano cap. 8.
20° Si quis aut filiam aut sororem sibi matrimonio iunxerit, is rem Deo gratissimam facit: ord. 2 tract. 1.
21° Rabbinum, qui non oderit hostem suum usque ad mortem et qui vindictam non quaesierit, indignum esse nomine Rabbini: ord. 5 tract. 1 dist. 2.
22° Qui legi Moysis contradixerit, absolvi potest, at qui verbis Rabbinorum, morte moriatur: ord. 4 tract. 4 dist. 10.
23° Si [Iu]daeum maior pars iudicum damnaverit, mori debet, si vero omnes damnaverint, absolvatur: ord. 4 tract. 17.