Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/41"

From GATE

Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 7: Line 7:

125 ''Eutyches''

125

{{Smallcaps|Eutyches}}

'''449'''

'''449'''

monachus et presbyter Constantinopolitanus, Nestorii errores confutare volens, in aliud transiit extremum, et haeresim fabricavit, quae postea in 12 sectas divisa est. Evagrio teste lib. 1 ''Histor''. cap. 9 et lib. 2 cap. 4, Nicephoro lib. 18 cap. 43:

monachus et presbyter Constantinopolitanus, Nestorii errores confutare volens, in aliud transiit extremum, et haeresim fabricavit, quae postea in 12 sectas divisa est. Evagrio teste lib. 1 ''Histor''. cap. 9 et lib. 2 cap. 4, Nicephoro lib. 18 cap. 43:

Revision as of 21:02, 2 March 2020

This page has been proofread

episcopus Constantinopolitanus, fuit vir eloquens, sed imperitus atque adeo superbus, ut vel omnes patres contemneret, et se plus omnibus sapere et Scripturas intelligere existimaret. Socrates lib. 7 cap. 32. Eodem superbiae spiritu inflammatus erat Luther. Captabat quoque incredibili studio favorem populi compositis verbis, fusca veste, simulato pallore, donec ad episcopatum eligeretur. Tandem lingua a vermibus exaesa miserrime obiit. Docuit Evagrio lib. 1 histor. cap. 7, Theodoreto 4 lib. Fabul. testibus:
1° Christum non hominem esse et Deum, sed esse in Christo duas personas, sicut et duae naturae sunt.
2° Mariam non esse Deiparam. 1 et 2 Socrates lib. 7 cap. 32: Theodoretus lib. 4 Fabul., Augustinus haer. 89, Cyrillus epist. ad Nestorium, Liberatus in Breviar., Concil. Ephesinum. Idem Lutherus in Epist. ad Hebraeos, et nostri haeretici quoad secundum.
3° Spiritum Sanctum a Filio non procedere. Ita Nestorius in suo symbolo, quod habetur in Cyrillo. Idem etiam habet Theodoretus, qui tunc erat Nestorianus, scribens pro Nestorio in nonum anathema Cyrilli, D. Cyrillus in epist. ad Nestorium, nomine totius concilii Ephesini scripta, et lib. 13 Thesauri cap. 2, Augustinus lib. 15 Trinit. cap. 17, Ambrosius lib. de Spir. Sancto cap. 12, Leo in epist. ad Turrib. cap. 1. Idem hoc tempore Graeci mordicus defendunt.
4° Traditiones non recipiebant, sed solam Scripturam. Basilius Ancyranus in oratione quam habuit in 7 synodo, idem omnes nostri haeretici.
5° Ecclesiam totam errasse. Vincentius Lyrinensis. Idem Luther et Calvinus. Prosper in Chronico.

125 Eutyches

449

monachus et presbyter Constantinopolitanus, Nestorii errores confutare volens, in aliud transiit extremum, et haeresim fabricavit, quae postea in 12 sectas divisa est. Evagrio teste lib. 1 Histor. cap. 9 et lib. 2 cap. 4, Nicephoro lib. 18 cap. 43:
(1°) docebat: in Christo unam esse personam unamque naturam, et eam non tam verbum assumpsit quam se in eam convertit. Flavius in epist. ad Leonem, Leo ad Flavium epist. 10 et ad Leonem Augustum epist. 97, Theodoretus lib. 4 Fabul., Concilium Chalcedonense. Idem Schwenckfeld et alii.
2° Corpus de virgine sumptum non esse nostrae substantiae. Flavius ibid. et Leo.
3° Divinitatem in Christo crucifixam et sepultam esse et tertia die resurrexisse. Theodoretus lib. 4 Fabul., Vigilius lib. 4 contra Eutychen in fine et lib. 5 contra eundem.
4° Gesta Concilii Ephesini nullius esse momenti. Flavius ibid. 4, 5, 6 omnes