Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/28"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 4: Line 4:
  
  
[[Name::Hieronymus]] <i>in Vigilantium</i>,  
+
[[Name::Hieronymus]]  
 +
<i>in Vigilantium</i>,  
 
[[Name::Augustinus]]
 
[[Name::Augustinus]]
 
<i>epist.</i> 103.<ref>
 
<i>epist.</i> 103.<ref>
<span style="color:Red">
+
{{Smallcaps|Hieronymus}}  
{{Smallcaps|Hieronymus}},
+
<i>Adversus Vigilantium</i>, 1, p. 6;
<i>Contra Vigilantium</i>,</span>
 
 
<span style="color:Red">
 
<span style="color:Red">
 
{{Smallcaps|Augustinus}},  
 
{{Smallcaps|Augustinus}},  

Revision as of 06:52, 30 March 2020

This page has been proofread


f. 326v

Anno Domini



Hieronymus in Vigilantium, Augustinus epist. 103.[1]
2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10: etiam nostri haeretici asseunt.
3° Non esse de die in Ecclesia accendendos cereos: Hieronymus, ibid.[2]
4° Vigilias non esse celebrandas nisi festi paschatis.
5° Miracula, quae ad reliquias martyrum fiunt, diabolo aemulante fieri.
6° Non posse Sanctos qui iam regnant cum Christo ubi evoluerint esse praesentes.
7° Orationem Sanctorum pro aliis non exaudiri atque dieo inanem esse invocationem Sanctorum. Ambrosius lib. de viduit., Augustinus tract. 84 in Ioann., Basilius in orat. in quadrag. martyres.
8° non esse dandas eleemosynas hominibus in locis sanctis pro Christi amore degentibus.
9° Melius esse facultates suas paulatim distribuere pauperibus quam omnia simul vendere et dare pauperibus.
10° Non expedire ut multi ad monasteria et religiones relicto saeculo migrent. Omnia habet Hieronymus in Vigilantinus.[3]


120 Haeretici quidam

fuerunt, qui reprobabant Ecclesiastem et Canticum Canticorum, quod in eo Salomon de amore suarum concubinarum egerit. Philaster in catal., Hieronymus in prologo galeato, Augustinus lib. 2 doctr. Christ. cap. 8, Innocentius in epist. ad Exuperium cap. 7.[4]


121 Pelagius

415


Brito monachus tempore Innocentii I contra Christi gratiam multos errores seminare coepit: Prosper in Chronico.[5]
1° Peccatum originale non propagatione, sed imitatione tantum in posteros transire: Augustinus haer. 88 et lib 1 de peccat. mer. cap. 9, 15, 16, 18, epist. 106.[6]
2° Parvulos baptizari non ob originale peccatum, sed ut aditum haberent ad regnum coelorum, quamvis etiam id sine baptismo essent habituri: Augustinus haer. 88, Concil. Milevit. cap. 2, Augustinus epist. 28, 106.[7]
Similia docent Zwingliani.
3° Adam etiamsi non peccasset, tamen fuisse moriturum: Augustinus ibid., et epist. 106, Rom. 8, Concil. Milevit. can. 1.[8]
4° Sine Dei gratia posse hominem implere omnia Dei praecepta, quamquam id facilius possit cum gratia: Augustinus ibid., Concil. Milevit. cap. 5, Hieronymus lib. contra Pelag.[9]
5° Gratiam Dei docere per legem et praecepta, quid facere debeamus, non autem efficere, ut quod faciendum esse didicerimus, faciamus: Augustinus haer. 88, epist. 106, Concil. Milevit. cap. 4.[10]
6° Vitam iustorum sine ullo peccato esse posse in hac vita: Augustinus ibid., Concil. Milevit. cap. 6, Hieronymus 2 contra Pelagianos.[11]
7° Gratia Dei, qua liberamur ab impietate secundum merita nostra dari ac proinde poenitentiae gratiam non esse proprie gratiam: Augustinus, ibid. et lib. de gratia Christi cap. 44.[12]
8° Liberum arbitrium non esse, sed indigere Dei gratia adiuvari: Augustinus epist. 106, Hieronymus Prolog. contra Pelagianos.[13]
9° Divites nisi renuntiaverint omnibus, quae possident, non habere spem salutis: Augustinus epist. 106 et 89.[14]
10° Non licere iurare:
11° Victoriam nostram non esse ex Deo, sed ex libero arbitrio: Augustinus epist. 106, epist. ad Gallos Coelestini.[15]
12° Poenitenti veniam dari non ex gratia et misericordia Dei, sed ex merito et labore eius: Augustinus, ibid.[16]
13° Gratiam non ad singulos actus bonos dari: Augustinus et Lyrinensis.[17]
14° Non debere sacerdotes et alios clericos in administratione sacrificii vestibus candidis et preciosis uti: Hieronymus contra Pelag. lib. 1.[18]
Idem Luther.
15° Non requiri auxilium Dei generale ad opera bona bonitate naturali facienda: Hieronymus epist. ad Ctesiphontem., Augustinus lib. 1 de gratia et lib. arbitrio cap. 4.[19] Idem Durandus 2 dist. 1 q. 5.[20]
16° Regnum coelorum in vetere testamento non promitti: Hieronymus lib. 1 contra Pelag., Augustinus lib. 19 contra Faust. cap. 31.[21]

  1. Hieronymus Adversus Vigilantium, 1, p. 6; Augustinus, Epistolae,
  2. Hieronymus, Contra Vigilantium,
  3. Hieronymus, Contra Vigilantium,.
  4. Filastrius Hereseon, CXXXV, p. 105-106 Hieronymus, prologo galeato, Augustinus; Innocentius.
  5. Prosper.
  6. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 6, p. 341; xxx.
  7. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 6, p. 341.
  8. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 7, p. 341-342; xxx; xxx.
  9. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 2, p. 340; Concilium Milevitanum; Hieronymus, Aversus Pelagianos,.
  10. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 2, p. 340-341; Concilium Milevitanum.
  11. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 5, p. 341; Concilium Milevitanum; Hieronymus, Aversus Pelagianos,.
  12. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 4, p. 341; De gratia Christi.
  13. Hieronymus, Aversus Pelagianos,
  14. Augustinus Epistolae,
  15. Augustinus; Coelestinus.
  16. Augustinus.
  17. Augustinus; Vincentius Lerinensis Commonitorium, XXIV, 8, p. 181.
  18. Hieronymus Adversus Pelagianos,.
  19. Hieronymus Epistulae, CXXXIII, 5, p. III 248-249; Augustinus.
  20. Durandus.
  21. Hieronymus, Aversus Pelagianos,; Augustinus.
This page contains the following annotations: