Difference between revisions of "Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/28"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 207: Line 207:

</ref>

</ref>

13° Gratiam non ad singulos actus bonos dari. Augustinus et Lyrinensis.<ref>

13° Gratiam non ad singulos actus bonos dari. Augustinus et
Augustinus;

[[Name::Vincentius Lerinensis|Lyrinensis]].<ref>
Vincentius Lerinensis.

Augustinus;

{{Smallcaps|Vincentius Lerinensis}}

Commonitorium, xxx.

</ref>

</ref>

Line 217: Line 219:

{{Smallcaps|Hieronymus}},

{{Smallcaps|Hieronymus}}
Aversus Pelagianos,.

Adversus Pelagianos,.

</ref>

</ref>

Revision as of 11:57, 29 March 2020

This page has been proofread

f. 326v

Anno Domini

Hieronymus in Vigilantium, Augustinus epist. 103.[1]
2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 10: etiam nostri haeretici asseunt.
3° Non esse de die in Ecclesia accendendos cereos: Hieronymus, ibid.[2]
4° Vigilias non esse celebrandas nisi festi paschatis.
5° Miracula, quae ad reliquias martyrum fiunt, diabolo aemulante fieri.
6° Non posse Sanctos qui iam regnant cum Christo ubi evoluerint esse praesentes.
7° Orationem Sanctorum pro aliis non exaudiri atque dieo inanem esse invocationem Sanctorum. Ambrosius lib. de viduit., Augustinus tract. 84 in Ioann., Basilius in orat. in quadrag. martyres.
8° non esse dandas eleemosynas hominibus in locis sanctis pro Christi amore degentibus.
9° Melius esse facultates suas paulatim distribuere pauperibus quam omnia simul vendere et dare pauperibus.
10° Non expedire ut multi ad monasteria et religiones relicto saeculo migrent. Omnia habet Hieronymus in Vigilantinus.[3]

120 Haeretici quidam

fuerunt, qui reprobabant Ecclesiastem et Canticum Canticorum, quod in eo Salomon de amore suarum concubinarum egerit. Philaster in catal., Hieronymus in prologo galeato, Augustinus lib. 2 doctr. Christ. cap. 8, Innocentius in epist. ad Exuperium cap. 7.[4]

121 Pelagius

415

Brito monachus tempore Innocentii I contra Christi gratiam multos errores seminare coepit. Prosper in Chronico.[5]
1° Peccatum originale non propagatione, sed imitatione tantum in posteros transire. Augustinus haer. 88 et lib 1 de peccat. mer. cap. 9, 15, 16, 18, epist. 106.[6]
2° Parvulos baptizari non ob originale peccatum, sed ut aditum haberent ad regnum coelorum, quamvis etiam id sine baptismo essent habituri. Augustinus haer. 88, Concil. Milevit. cap. 2, Augustinus epist. 28, 106.[7]
Similia docent Zwingliani.
3° Adam etiamsi non peccasset, tamen fuisse moriturum. Augustinus ibid., et epist. 106, Rom. 8, Concil. Milevit. can. 1.[8]
4° Sine Dei gratia posse hominem implere omnia Dei praecepta, quamquam id facilius possit cum gratia. Augustinus ibid., Concil. Milevit. cap. 5, Hieronymus lib. contra Pelag.[9]
5° Gratiam Dei docere per legem et praecepta, quid facere debeamus, non autem efficere, ut quod faciendum esse didicerimus, faciamus. Augustinus haer. 88, epist. 106, Concil. Milevit. cap. 4.[10]
6° Vitam iustorum sine ullo peccato esse posse in hac vita. Augustinus ibid., Concil. Milevit. cap. 6, Hieronymus 2 contra Pelagianos.[11]
7° Gratia Dei, qua liberamur ab impietate secundum merita nostra dari ac proinde poenitentiae gratiam non esse proprie gratiam. Augustinus, ibid. et lib. de gratia Christi cap. 44.[12]
8° Liberum arbitrium non esse, sed indigere Dei gratia adiuvari. Augustinus epist. 106, Hieronymus Prolog. contra Pelagianos.[13]
9° Divites nisi renuntiaverint omnibus, quae possident, non habere spem salutis. Augustinus epist. 106 et 89.[14]
10° Non licere iurare.
11° Victoriam nostram non esse ex Deo, sed ex libero arbitrio. Augustinus epist. 106, epist. ad Gallos Coelestini.[15]
12° Poenitenti veniam dari non ex gratia et misericordia Dei, sed ex merito et labore eius: Augustinus, ibid.[16]
13° Gratiam non ad singulos actus bonos dari. Augustinus et Lyrinensis.[17]
14° Non debere sacerdotes et alios clericos in administratione sacrificii vestibus candidis et preciosis uti: Hieronymus contra Pelag. lib. 1.[18]
Idem Luther.
15° Non requiri auxilium Dei generale ad opera bona bonitate naturali facienda: Hieronymus epist. ad Ctesiphontem., Augustinus lib. 1 de gratia et lib. arbitrio cap. 4.[19] Idem Durandus 2 dist. 1 q. 5.[20]
16° Regnum coelorum in vetere testamento non promitti: Hieronymus lib. 1 contra Pelag., Augustinus lib. 19 contra Faust. cap. 31.[21]

1. Hieronymus, Contra Vigilantium, Augustinus, Epistolae,
2. Hieronymus, Contra Vigilantium,
3. Hieronymus, Contra Vigilantium,.
4. Filastrius Hereseon, CXXXV, p. 105-106 Hieronymus, prologo galeato, Augustinus; Innocentius.
5. Prosper.
6. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 6, p. 341; xxx.
7. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 6, p. 341.
8. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 7, p. 341-342; xxx; xxx.
9. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 2, p. 340; Concilium Milevitanum; Hieronymus, Aversus Pelagianos,.
10. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 2, p. 340-341; Concilium Milevitanum.
11. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 5, p. 341; Concilium Milevitanum; Hieronymus, Aversus Pelagianos,.
12. Augustinus De haeresibus, LXXXVIII 4, p. 341; De gratia Christi.
13. Hieronymus, Aversus Pelagianos,
14. Augustinus Epistolae,
15. Augustinus; Coelestinus.
16. Augustinus.
17. Augustinus; Vincentius Lerinensis Commonitorium, xxx.
18. Hieronymus Adversus Pelagianos,.
19. Hieronymus; Augustinus.
20. Durandus.
21. Hieronymus, Aversus Pelagianos,; Augustinus.
This page contains the following annotations: