Page:Bellarmino-Index haereticorum.pdf/1

From GATE
Revision as of 17:32, 12 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs)
This page has not been proofread


Auctore Rdo P. Ruberto Perlarmino[1] centuria prima

313r
Anno Domini
40

1us THEBUTES

est ex uetustissimis haereticis qui ecclesiam usque ad illa tempora uirginem existentem primum contaminare coeperunt.

Nomina eorum haec sunt: Thebutes seu Thebulus, Gortheus, Cleobius, Masbotheus, Dositheus, Simon, Menander.

Causam cur Thebutes recesserit ab ecclesia, reddit Egesippus liber 5 com apud Eusebium liber 4 caput 22, Nicephorus liber 4 caput 7, quod in episcopatus petitione repulsam tulisset.

Quod Thebutes, Gortheus, Cleobius et Dositheus docuerint, et an baptizati fuerint, non satis constat, Tertullianus liber de Praescriptione.

Quare non iniura, Irenaeus liber 1 caput 20, Ephiphanius haereses 21, Augustinus haereses 1, Theodoretus haereses 1, Damascenus haereses 1 et caeteri patres primam haeresim fuisse Simonianam dicunt.

2us Gortheus
a quo haeresis Gortheianorum, Eusebius liber 4 caput 22 historia.

40

3us Cleobius
a quo haeresis Cleobianorum, Eusebius ibidem.

40

4us Masbotheus
a quo haeresis Masbotheorum, Eusebius ibidem.

40

5us Dositheus
a quo haeresis Dositheorum, Hieronymus contra Luciferianos.

40

6us Simon Magus

Dosithei discipulus fuit primus, teste S. Clemente 2 Recognitionum actio 8. 1, 2, 3, 4, 5, 6. In Irenaeo liber 1 caput 20, 23 et 24 contra Valentinum, Tertullianus, liber de praescriptione

50


Errores eius fuerunt hi:
1° dicit gratiam dei pecunijs emi.
2° se deum esse et in Samaria apparuisse ut patrem, in Iudaea ut filium, in gentibus ut spiritus sanctus.

3° mundum non esse creatum a deo, sed ab angelis quos ipse ex Helena, meretricula sua, tamquam ex diuina mente generauerat.
4° prophetas ab ijsdem angelis inspiratos prophetasse.
5° migrare animas de corpore in corpus.
6° per fidem eius in ipsum et gratiam homines saluari, nec esse ulla opera necessaria, idem hodie Lutherani.

7° esse unum deum inuisibilem et omnibus incognitum, et sub eo multos alios, ex quibus unus sorte electus est, ut esset deus Iu-

  1. Autore ... Perlarmino] add. in mg. altera manus.