Page:BLMM 1060 04.djvu/8

From GATE
Revision as of 13:41, 9 March 2017 by Federico Stella (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "merito exposui, dum dixi falsa legem Mahomettana<lb/> esse? enimuerò non <unclear>solum</unclear> falsam esse, sed etiam<lb/> totam ab omnibus vocari, et meram falsitatem pos...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


merito exposui, dum dixi falsa legem Mahomettana
esse? enimuerò non solum falsam esse, sed etiam
totam ab omnibus vocari, et meram falsitatem posse;
clarissimè in hac mea oratione comprobabitur.
ecce igitur, ut ad particularia descendamus;
dixit demonis socius Mahomettes, ut Mundo fraude
propinaret, propter sua merita deus universae
terrae legem Mahomettanam dedisse, quia erat
suavior alia tradita moisi, et à Christo domino
delata, cum homines non possent iugum istius
primae sufferre. O praeclarum mendacium
dicit ulterius hic pessimus vir, neminem ad
aeternam salutem pervenise posse, etiam si
quam perfectissimè antiquam legem tum Moisis,
tum Christi observaret