Page:BLMM 1060 04.djvu/7

From GATE
This page has been proofread


aliquis veluti malum punicum, aspectu pulcher-
rimum oculis obijciatur, cum sit coronatus
fructuum rex, et tamen solum ex aliqua
parte fructus ille maculatus sit, non integra
bonitatem servat: Ita pariter si verum est,
veritatem partecipare de genere boni, clarissimè
constat, quod ipsa veritas ex omnibus partibus
lumen suum omni tempore undequaque profun-
dere debet, ita ut si ex una tantum parte tenebras
aliquas errandu dispergat, non amplius decoranda
sit nomine veritatis, sed potius omnibus appare-
bit sicuti tenebrosa falsitas, quæ semper de genere
mali derivat. Nunc verò si aliquid vocari malu
ac falsu potest, cum aliquam partem admixta
habet malitia atque falsitate; quid de illo dicen-
dum, quod ex nullo capite bonitatem nullam, aut
veritatis lucem videntibus ostendit?
Nonne igitur mea supra dicta sententiam iurè

---page break---