Page:APUG 1199.djvu/64

From GATE
Revision as of 21:48, 27 December 2023 by Fausto Zamboni (talk | contribs)
This page has not been proofread


Scena secunda
Mullus, seu Lusus et Congerrones et Nugones
Pueri, et Calariscus servus.
Mull. Ter tria: ter octo: ter decem: ter sexdecim: Ter vicies: ter centies: ter millies: Si summa recte ducitur: sunt undecim. Hoc adeo didici memoriter sic reddere: Quod cum haec docebar, vapulavi centies. Ludi magister ille quis quae[so] fuit, Qui me docebat? Archimedes arbitror. Archita, vel Tarenti summularius. Vel ille noster Archimede promptior Margita somniosus archipresbiter Aut Boeticae (?), aut Baeoticae (?), aut Bo[h]emiae. In summa ab Archi nomen inceptant boni Numerariorum antistites sapientium, Archimandritae, Archimargitae ut audiant. Quicumque, quisquis, quilibet, quiquifuit: Effluxit animo doctor: mihi tamen optima est Memoria. Teneo genera ludorum memor Que, quanta, quantum. Mater hoc dicat mea

[1]
---page break---

  1. Cfr. Edition (1655) p. 131