Page:APUG 1199.djvu/64

From GATE
This page has not been proofread


Aedilis incat lusus, aut Comus chorum.
Catonianis fabulis e re mea
Non est meorum studia puerorum infici.

Scena secunda

Mullus, seu Lusus et Congerrones et Nugones
Pueri, et Calatiscus servus.

servus

Mull. Ter tria: ter octo: ter decem: ter sexdecim:
Ter vicies: ter centies: ter millies:
Si summa recte ducitur: sunt undecim.
Hoc adeo didici memoriter sic reddere:
Quod cum haec docebar, vapulavi centies.
Ludi magister ille quis quaeso fuit,
Qui me docebat? Archimedes arbitror.
Archita, vel Tarenti summularius.
Vel ille noster Archimede promptior
Margita somniosus archipresbiter
Aut Boeticae, aut Baeoticae, aut Bohemiae.
In summa ab Archi nomen inceptant boni
Numerariorum antistites sapientium,
Archimandritae, Archimargitae ut audiant.
Quicumque, quisquis, quilibet, quiquifuit:
Effluxit animo doctor: mihi tamen optima est
Memoria. Teneo genera ludorum memor
Que, quanta, quantum. Mater hoc dicat mea

[1]
---page break---

  1. Cfr. Edition (1655) p. 131