laesisse te, laesisse Loyolam piget.
CEL. -O summe vindex, si quod admissum nefas,
me plecte solum, vivat indemnis pater.
Errata patrum saepius nati luunt.
SCENA SEPTIMA
PRAETOR S
TUS. IGNATIUS NAVARRUS IUDICES PROCERES LEGATI SATELLITES CAET.
Frequenti senatu coram Urbis Praefecto disceptatur causa Sti. Ignatii. Navarrus chirographo
convinctus conscientia stimulatus obmutescit; ex aliis regionibus adsunt ex improviso legati ad Stum.
Ign(atium) innocentem testandum; ingens illi honor defertur.
PRAE. -Propinqua caelo Roma, regnorumque apex,
bis orbis alto fulgit imperio potens.
Mavortis olim iure frenavit solum
nunc religionis lege pacata regit.
Utriusque nervos firmat imperii Themis,
amansque recti Iustitia. Regni basis
hoc surgit ortu, culmen hoc crescit gradu.
Vertantur aequa iura, concussu pari
altam ruinam faustitas regni trahit.
Quem rebus ergo praesidem humanis Deus
adstare iussit, semper intentum addecet
versare curas, servet ut constans suam
Astraea lancem. Sancta quae caelum Dea
terramque iuste vindicas, fraudem procul
Page:APUG 1123.pdf/81
From GATE
Revision as of 11:41, 5 April 2024 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "laesisse te, laesisse Loyolam piget. CEL. -O summe vindex, si quod admissum nefas, me plecte solum, vivat indemnis pater. Errata patrum saepius nati luunt. SCENA SEPTIMA PRAET...")
This page has not been proofread