Page:APUG 1123.pdf/81

From GATE
This page has not been proofread

laesisse te, laesisse Loyolam piget.
CEL. -O summe vindex, si quod admissum nefas,
me plecte solum, vivat indemnis pater.
Errata patrum saepius nati luunt.

Scena Septima

Navarrus Iudices, Proceres
Legati Satellites
Frequenti senatu coram Urbis Praefecto
disceptatur causa S<anc>ti. Ignatii. Navarrus
chirographo convinctus conscientia
stimulus agitatus obmutescit; ex aliis
regionibus adsunt ex improviso
legati ad S<anc>ti. Ign(atiim) innocentem
testandum; ingens illi ho=

=nor defertur.


PRAE. -Propinqua coelo Roma, regnorumque apex,
bis orbis alto fulgit imperio potens.
Mavortis olim iure frenavit solum
nunc religionis lege pacata regit.
Utriusque nervos firmat imperii Themis,
amansque recti Iustitia. Regni basis
hoc surgit ortu, culmen hoc crescit gradu.
Vertantur aequa iura, concussu pari
altam ruinam faustitas regni trahit.
Quem rebus ergo praesidem humanis Deus
adstare iussit, semper intentum addecet
versare curas, servet ut constans suam
Astraea lancem. Sancta quae coelum Dea
terramque iuste vindicas, fraudem procul