CHO.1* -Nectant corollis tempora rubentes rosae Prodeunt roseis corollis cincti.
anni recinctum floridi roseum petunt.
CHO.2 -Pungens facessat spina. Spinarum satis
curae seniles, firmius et aeuum dabit.
CHO.3 -Iam flore primo gemmat aetatis viror.
1255 Odi laborem ferreum, teneras manus
non bene fatigat duras attritu labor.
MUD.* -Quos audio sonos? Proximus pulsa chely Pulsatur intra chelys
resultat hortus, murmure canoro strepit. (/fol. 38 r.)
Num forte socii motibus festis uacant?
1260 * CHO.4 - Adeste socii, pollice insueto fides *Cernitur reliquus iuuenum
cantor peritus tangit. chorus in alia valle
Canit Nigrius ex horto.
<NIG.> O flosculi tenelli,
3 decora Romae germina,
aetatulam virentem
voluptas blanda mulceat
6 senile curvet aevum
acerbo cura pondere.
Nunc ergo mens edaces
9 repellat aegritudines.
Et interim iocosis
laeti choreis plaudite.
Prodeunt in scaenam reliqui cum Nigro. In egressu is antiqua statuarum busta reperit.
CHO.4 -O gratum melos!
Quin ergo festos plaudimus laeti choros?
NIG. -Quae strata molles inter herbarum toros
hic uideo busta? CHO.1 -Sunt triumphantis reor
1265 antiqua Romae numina. En pulchro Cypris
confracta collo, mutilus Pluto iacet. Eriguntur statuae
Honosque truncus. MUD. -Roma quam felix fuit
cum coleret istos thure libato Deos