Page:APUG 1123.pdf/61

From GATE
This page has not been proofread


casta voluptas edita caelo.

Heu quot foedo gurgite raptos
per fallacis Cypriae prata
per limosi iugera Pluti
per praerupti culmen honoris
pronos imum Ditis in antrum,
Munde, volutas non redituros.
Meat illimi candida rivo
pietas caelebs, liquidoque beat
sceleris puras nectare mentes.
O vita fugax lubricaque vale,

o vita tenax stabilisque veni!*[1]

Sed quid ego laetos modulor argute modos?
Loyola maestos triste dum fatum gemit.
Heu caecitatis vmbra! Quae caecas tenet
fraudataque mentes. Noxius migro. Chao
erupit error, quodque me gravius ferit,
error parentem caecus invasit meum.
Miserande, caece, tetrice, infelix parens.
Quid mentem volvis? Corde quid versas truci?
Ignatium orbis lumen atque urbis decus
sternere nefanda fraude, probrosa nece
prosternere audes? Ille quod tantum nefas?
Quod machinatus crimen? Adflictis salus,
solamen aegris, larga pauperibus manus,
foedi levamen carceris, caeci iubar,
claudique fulcrum, virginum castus pugil,
portus pudoris naufragi, Romae pater.
Haec dira nempe scelera Loyolae truces

merentur iras, vincla, paedorem, necem?

  1. *Surgit