Page:APUG 1123.pdf/53

From GATE
Revision as of 11:16, 3 April 2024 by Daniel Benvenuti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "MVD. -Placet chorea? ALP. -Nobile inventum placet. 1005 MVD. -Eat superba Roma, nunc ludos agat nostraeque temnat impetus vanos hydrae. Inveniet illa nobiles tandem duces metu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


MVD. -Placet chorea? ALP. -Nobile inventum placet. 1005 MVD. -Eat superba Roma, nunc ludos agat nostraeque temnat impetus vanos hydrae. Inveniet illa nobiles tandem duces metuenda Romae spectra, Lutherum effero se sublevantem capite, Calvinum pari sese erigentem vertice. O quantos agent ambo triumphos, cladibus quantis furent! Loyola socios Marte perpetuo tuos stringent, trucique victimas letho dabunt. ALP. -Agite sodales, vltimam gravi manum addamus operi: finis imposita beat opus corona: pronus ex alto imminet ruiturus hostis, leviter impulsus cadet. Postremo si quae Daedalo condis sinu consilia Nigri prome. NIG. -Nostris annuit Fortuna coeptis, fateor, vrgenda est tamen, nam caeca dubiam semper invertit rotam. Ante omnia manus iudicum fulvi grava pondere metalli: vena diues ferreos expugnat animos. ALP. -Vade, veloci via, Castilla, tenta iudicum solers fidem.56.[1] NIG. -Dein tumultum ventilet turma levi iuuenum Mudarra: facile Loyolae caput retorta feriet culpa. Se comitem ferat Berriera, coeptas ipse sufflabo faces. Causam Navarrus recolat attentus domi. ALP. -In nota procerum limina interea subi animosque capta: veritas cessit foro

placida favoris aura iudicium regit.

  1. 56. Abit Castilla