Page:APUG 1123.pdf/13

From GATE
Revision as of 11:16, 24 January 2023 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "auras relinquere: nomen ignitum horreo. Heu, trifida caeli tela moderator vibrat.* Abite praedae, regna quae domui Stygi Loyola reddat aetheri; tellus, vale. NIG. -Crudele c...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


auras relinquere: nomen ignitum horreo. Heu, trifida caeli tela moderator vibrat.* Abite praedae, regna quae domui Stygi Loyola reddat aetheri; tellus, vale. NIG. -Crudele caelum, numen implacabile! Ludimur inanes, ludimur, frustra leves bellamus vmbrae: perdat vt miseros nihil molitur Orcus, propera quin Numen paret remedia. Video dira fatorum omina, video, pius Loyola, Lutherum impium sub antra Lethes ima praecipitem dabit. Quid ergo? Superis dabimus evicti manus? Superi gementes ante Cocytum bibent! Adhuc superstes triste consilium coquit Alpinus; audax ille fugitiuae geret vices Erynnios. Hominis vicit scelus subinde, robur omne, quod Ditis nequit. Nil linque inausum, si potest, scelerum hoc duce. Loyola pereat; sin minus, pereat malè Alpinus! Orcus impium iuxta ac pium sitibundus haurit. Fuerit hoc ipsum satis violasse Numen! Primus hic Erebi labor. Age, dormientem suscita: evigilet furens Stygio pervstus igne. Lutherum imbibat, hac incoquente Furia quam liquit face. <lb> ACTUS PRIMUS SCENA TERTIA<lb> ALPINUS MUDARRA NIGRIUS
Expergefactus Alpinus furiis agitatur. Vi aperta constituit aggredi Stum Ignatium. Monente vero Mudarra componit animum et ad fraudes se accingit.