Difference between revisions of "Page:APUG 1123.pdf/13"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 22: Line 22:
 
violasse Numen! Primus hic Erebi labor.<lb/>
 
violasse Numen! Primus hic Erebi labor.<lb/>
 
Age, dormientem suscita: evigilet furens<lb/>
 
Age, dormientem suscita: evigilet furens<lb/>
Stygio pervstus igne. Lutherum imbibat,<lb/>
+
Stygio perustus igne. Lutherum imbibat,<lb/>
 
7.<ref>7.Recipit se in angulum Nigrius</ref> hac incoquente Furia quam liquit face.<lb/>
 
7.<ref>7.Recipit se in angulum Nigrius</ref> hac incoquente Furia quam liquit face.<lb/>
 
<center>Scena tertia<lb/>
 
<center>Scena tertia<lb/>

Revision as of 16:19, 13 April 2024

This page has not been proofread


auras relinquere: nomen ignitum horreo.
Heu, trifida coeli tela moderator vibrat. 5.[1]
Abite praedae, regna quae domui Stygi
Loyola reddat aetheri 6.[2]; tellus, vale.
NIG. -Crudele coelum, numen implacabile!
Ludimur inanes, ludimur, frustra leves
bellamus umbrae: perdat ut miseros nihil
molitur Orcus, propera quin Numen paret
remedia. Video dira fatorum omina,
video, pius Loyola, Lutherum impium
sub antra Lethes ima praecipitem dabit.
Quid ergo? Superis dabimus evicti manus?
Superi gementes ante Cocytum bibent!
Adhuc superstes triste consilium coquit
Alpinus; audax ille fugitivae geret
vices Erynnios. Hominis vicit scelus
subinde, robur omne, quod Ditis nequit.
Nil linque inausum, si potest, scelerum hoc duce.
Loyola pereat; sin minus, pereat malè
Alpinus! Orcus impium iuxta ac pium
sitibundus haurit. Fuerit hoc ipsum satis
violasse Numen! Primus hic Erebi labor.
Age, dormientem suscita: evigilet furens
Stygio perustus igne. Lutherum imbibat,
7.[3] hac incoquente Furia quam liquit face.

Scena tertia

ALPINUS MUDARRA NIGRIUS
Expergefactus Alpinus furiis agitatur. Vi
aperta constituit aggredi Stum Ignatium. Monente
vero Mudarra componit animum et ad fraudes
se accingit.


  1. 5. paulatim Erynnis a terra absorbitur
  2. 6. Stus. Ignatius fulmen proiicit. Tubae aliquandiu sonant: tum surgit Nigrius
  3. 7.Recipit se in angulum Nigrius