Difference between revisions of "Page:APUG 1123.pdf/13"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 26: Line 26:
 
<center>Scena tertia<lb/>
 
<center>Scena tertia<lb/>
 
ALPINUS MUDARRA NIGRIUS<lb/>
 
ALPINUS MUDARRA NIGRIUS<lb/>
Expergefactus Alpinus furiis agitatur. Vi<lb/>
+
''Expergefactus Alpinus furiis agitatur. Vi<lb/>
aperta constituit aggredi Stum Ignatium. Monente<lb/>
+
''aperta constituit aggredi Stum Ignatium. Monente<lb/>
vero Mudarra componit animum et ad fraudes<lb/>
+
''vero Mudarra componit animum et ad fraudes<lb/>
se accingit.<lb/>
+
''se accingit.<lb/>
 
</center>
 
</center>
 
<lb/>
 
<lb/>

Revision as of 13:46, 26 March 2024

This page has not been proofread


auras relinquere: nomen ignitum horreo.
Heu, trifida caeli tela moderator vibrat. 5.[1]
Abite praedae, regna quae domui Stygi
Loyola reddat aetheri 6.[2]; tellus, vale.
NIG. -Crudele caelum, numen implacabile!
Ludimur inanes, ludimur, frustra leves
bellamus umbrae: perdat ut miseros nihil
molitur Orcus, propera quin Numen paret
remedia. Video dira fatorum omina,
video, pius Loyola, Lutherum impium
sub antra Lethes ima praecipitem dabit.
Quid ergo? Superis dabimus evicti manus?
Superi gementes ante Cocytum bibent!
Adhuc superstes triste consilium coquit
Alpinus; audax ille fugitivae geret
vices Erynnios. Hominis vicit scelus
subinde, robur omne, quod Ditis nequit.
Nil linque inausum, si potest, scelerum hoc duce.
Loyola pereat; sin minus, pereat malè
Alpinus! Orcus impium iuxta ac pium
sitibundus haurit. Fuerit hoc ipsum satis
violasse Numen! Primus hic Erebi labor.
Age, dormientem suscita: evigilet furens
Stygio pervstus igne. Lutherum imbibat,
7.[3] hac incoquente Furia quam liquit face.

Scena tertia

ALPINUS MUDARRA NIGRIUS
Expergefactus Alpinus furiis agitatur. Vi
aperta constituit aggredi Stum Ignatium. Monente
vero Mudarra componit animum et ad fraudes
se accingit.


  1. 5. paulatim Erynnis a terra absorbitur
  2. 6. Stus. Ignatius fulmen proiicit. Tubae aliquandiu sonant: tum surgit Nigrius
  3. 7.Recipit se in angulum Nigrius