Page:APUG 0385-B.pdf/95

From GATE
Revision as of 15:41, 21 October 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


praeter Saram uxorem go etc. At quando potuit
Abraham centum quadraginta annorum gignere,
si non poterat cum esset annorum centum.
Aliqui dicunt, Ceturam ductam fuisse multo
antea, quam hic referatur. Augustinus dicit
potuisse gignere semen Abrahamum ex
Cethura iuvencula, licet non potuerit ex
Sara vetula: vel etiam donum fecunditatis
divinitus acceptum in eo promisisse longo tempore.
Cur sollicitus fuit, ne Isaac haberet uxo
rem alienigenam, et ipse accepit chanamenam
Cethunam <unclear>Respondo quia ex Isaac erat nasci
turus christus, non ex aliis Abrahae filiis.
v. 8 et deficiens mortuus est. Hieronymus
in quaestionibus hebraicis arguit 70 interpretes
quod verterint, Deficit cum viro perfecto
non conveniat defectus.[1] At 70 recte
verterunt, quos etiam postea in sua versione
Hieronymus sequutus. nam perfecto non con
venit defectus virtutum, sed bene con
venit defectus virium et vitae corporalis.
ibidem, Et appositus est ad patr populum
suum hinc deducitur animae imortalitas.
non enim loquitur Moses de corpore Abrahae
---page break---

  1. male in LXX interpretibus additum est et deficiens mortuus est Abraham, quia non convenit Abrahae deficiere et imminui. illud quoque, quod nos posuimus in senectute bona senex et plenus in graecis codicibus ponitur plenus dierum. quod cum sensum videatur exponere, eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit, tamen ad ἀναγωγὴν facit, si simpliciter ponatur plenus, Hieronymi Quaestiones hebraicae, p. 39.