Page:APUG 0385-B.pdf/94

From GATE
This page has not been proofread


v. 60 sis in millia millium etc. Augustinus in quaestionibus
non erant prophetae isti nec inaniter imprecabant
bona sorori; sed audierant a servo Abrahae fuis
se a Deo promissam terram palestinae posteris
Abrahae, ideo etc.[1]


v. 63 ad meditandum in agro. Caietanus vertit
ad alloquendum agricolas.[2] At Hieronymus et
Augustinus referunt ad exercitium mentis. chaldeus
ad orandum. lectio graeca, et latina sunt ambiguae
vers et tam corporis, quam animae exercitationem
significare putant. et forte utramque simul
faciebat Isaac.[3]
v. 65 operuit se pallio. pallium erat ara
bicum, quo caput, et facies, atque humeri te
gebantur. qualia sunt pallia mulieres habendae
id patet ex gen. 38. v. 14. cooperuit
se verecundiae gratia conspectu marito, unde etiam
nuptiae dictae sunt ad obnubilendo caput.

Cap 25um


Accepit Ceturam. hebraei dicunt, ipsam esse
Hagar.[4] sed contra, nam in hoc ipso capite
nominatur Hagar tamquam distincta. et in
eodem dicitur Abraham plures concubinas habuisse
---page break---

  1. Catena in Genesim, 269r.
  2. Catena in Genesim, 270r.
  3. For all interpretations see Biblia regia, I, 76-77 and Catena in Genesim, 269v-270r.
  4. See Cajetanus, Catena in Genesim, 272r.