Page:APUG 0385-B.pdf/87

From GATE
Revision as of 17:37, 28 October 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


v. 16. virgo, et vir non cognoverat eam.
Caietanus putat, nomen virginis, referri
ad habitum, quo utebantur virgines.[1] Augustinus
in libro locutionum de genesi, putat tamen
repetitionem pertinere ad commendationem vir
ginitatis.[2] simplicius dici potest scripturam
solere obscuria dicta clarius explicare.
v. 20. et effudit. עָרָה proprie est
nudare. inde significat evacuare, et effundere
v. 22. נֶזֶם Caietanus negat signifi
care inaures, sed vult significare circulum
quemlibet. [3] At Hieronymus vertit inaures:
70 ενωτια id est inaures. denique gen 35[4]
et exo 32[5] dicitur inaures, quae erant in auribus etc
ibidem בֶּקַע Caietanus dicit se nescire quid
valeat mensura beca. vulgata editio
habet appendentes siclos duos. chaldaica, siclum
unum; graeca habet drachman unam id est medius
siclus. Hieronymus in quaestionibus hebraicis legit didrachmum.[6]
Nota ipsam vocem significare
dimidium, et credibile est, quod intelligatur
de siclo, qui erat moneta communissima
---page break---

  1. nisi ad ampliorem expressionem adiunctum sit vir non cognovit ipsam, suspicor virginis nomine habitum innuptarum virginum significari,see Catena in Genesim, fol. 264r
  2. ibid.
  3. see Catena in Genesim, fol. 265r
  4. Gen. 35,4
  5. Ex. 32,2
  6. et tulit vir inaurem auream, didrachmum pondus eius. bace, quod in hoc loco pro didrachmo scribitur, semuncia est, secel vero, qui latino sermone siclus corrupte appellatur, unciae pondus habet, see Catena in Genesim, fol. 265r