Page:APUG 0385-B.pdf/87

From GATE
This page has not been proofread


v. 16. virgo, et vir non cognoverat eam.
Caietanus putat, nomen virginis, referri
ad habitum, quo utebantur virgines.[1] Augustinus
in libro locutionum de genesi, putat tamen
repetitionem pertinere ad commendationem vir
ginitatis.[2] simplicius dici potest, scripturam
solere obscuria dicta clarius explicare.
v. 20. et effudit. עָרָה proprie est
nudare. inde significat evacuare, et effundere
v. 22. נֶזֶם Caietanus negat signifi
care inaures, sed vult significare circulum
quemlibet. [3] At Hieronymus vertit inaures:
70 ενωτια id est inaures. denique gen 35[4]
et exo 32[5] dicitur inaures, quae erant in auribus etc
ibidem בֶּקַע Caietanus dicit se nescire quid
valeat mensura beca. vulgata editio
habet appendentes siclos duos. chaldaica, siclum
unum; graeca habet drachman unam id est medium
siclum.[6] Hieronymus in quaestionibus hebraicis legit didrachmum.[7]
Nota ipsam vocem significare
dimidium, et credibile est, quod intelligatur
de siclo, qui erat moneta communissima.
---page break---

  1. nisi ad ampliorem expressionem adiunctum sit vir non cognovit ipsam, suspicor virginis nomine habitum innuptarum virginum significari, Catena in Genesim, 264r.
  2. Catena in Genesim, 264r.
  3. Catena in Genesim, 265r-v.
  4. Gen 35,4.
  5. Ex 32,2.
  6. Auctor catenae, Catena in Genesim, 265v. For the different translations of the verse see Biblia regia, I, 70-71.
  7. et tulit vir inaurem auream, didrachmum pondus eius. בֵּקַע Bekaa, quod in hoc loco pro didrachmo scribitur, semuncia est.שֶׁקֶל Sekel vero, qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, unciae pondus habet, Catena in Genesim, 265r.