Page:APUG 0385-B.pdf/86

From GATE
Revision as of 14:22, 15 October 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


v. 10 de omnibus bonis domini sui. Quia in hebreo
habetur portans omnem substantiam domini sui, putant
aliqui, quod portavit in charta omnes redditus
domini sui, ut ostenderet sposae futurae divi
tias domini sui. tamen quia 70 et Hieronymus
verterunt ex omnibus bonis, credibile est
phrasim esse hebraicam
v. 13 an peccaverit servus Abrahae captans
augurium ex verbis Rebeccae: vel certe tentans
Deum postulans ab eo signum. Respondet Augustinus
eum non pecasse quia consuluit Deum petens
signum. non enim petivit ex infidelitate, sed ut
instrueretur quod Deus fieri vellet. Augustinus
etiam licet sit ordinarie illicitus, quia non saepe
verba significant id quod putamus: tamen extra
ordinarie Deus aliquando utitur vocem humanam
ad significandum quod ipse vult, et inspirat
alteri ut observet vocem illam.[1] sic legimus
factum jud. 7 et 1. reg 14. Addit
Chrisostomos servum istum non tam obser
vasse augurium, quam experimentum

  1. Quaerendum quo differant augurationes illicitae ab illa petitione signi, qua petivit servus Abrahae ut ei Deus ostenderet ipsam esse futuram uxorem domini sui Isaac, a qua cum petivisset ut biberet, diceretur illi: Bibe et tu, et adaquabo camelos tuos quoadusque bibere desinent. Aliud est enim, mirum aliquid petere quod ipso miraculo signum sit; aliud ea observare, quae ita fiunt ut mira non sint, sed a coniectoribus superstitiosa vanitate interpretentur. Sed hoc ipsum etiam quod mirum aliquid postulatur, quo significetur quod quisque vult nosse, utrum audendum sit, non parva quaestio est. Eo namque pertinet, quod dicuntur qui hoc non recte faciunt, tentare Dominum. Nam ipse Dominus cum a diabolo tentaretur, testimonium de Scripturis adhibuit: Non tentabis Dominum Deum tuum 70. Suggerebatur enim tamquam homini ut signo aliquo exploraret ipse quantus esset, id est, quam multum apud Deum posset; quod vitiose fit, cum fit. Ab hoc autem discernitur quod Gedeon fecit pugnae imminente periculo; consultatio quippe illa magis quam tentatio Dei fuit. Unde et Achaz apud Isaiam timet signum petere, ne Deum tentare videatur, cum hoc eum Dominus admoneat per prophetam; credo, existimans quod ab ipso propheta exploraretur utrum praecepti memor esset, quo tentare Deum prohibemu, Quaestiones in Genesim, 63.