Page:APUG 0385-B.pdf/86

From GATE
Revision as of 22:29, 18 August 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


v. 10 de omnibus bonis domini sui. Quia in hebreo
habetur portans omnem substantiam domini sui, putant
aliqui, quod portavit in charta omnes redditus
domini sui, ut ostenderet sposae futurae divi
tias domini sui. tamen quia 70 et Hieronymus
verterunt ex omnibus bonis, credibile est
phrasim esse hebraicam
v. 13 an peccaverit servus Abrahae captans
augurium ex verbis Rebeccae: vel certe tentans
Deum postulans ab eo signum. Respondet Augustinus
eum non pecasse quia consuluit Deumpetens
signum. non enimpetivit ex infidelitate, sed ut
instrueretur quod Deus fieri vellet. Augustinus
etiam licet sit ordinarie illicitus, quia non saepe
verba significant id quod putamus: tamen extra
ordinarie Deus aliquando utitur vocem humanam
ad significandum quod ipse vult, et inspirat
alteri ut observet vocem illam. sic legimus
factum jud. 7 et 1. reg 14. Addit
Chrisostomos servum istum non tam obser
vasse augurium