Page:APUG 0385-B.pdf/61

From GATE
Revision as of 18:59, 17 January 2023 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


sed ante eversionem pentapolis mare illud fuisse
lacum aquae dulcis, ut ipsa tota regio vi
debatur paradisum; at post in eversione penta
polis et terram

exustam, et aquam etiam cor
ruptam, et salsissimam effectam, ac pestilentem, et
ab ea totum locum denominari mare salis.
itaque illa vallis nunc est et dicitur mare salis.
non quod sit aquis cooperta, sed quod sit pars
illius planiciei, qua pro maiore parte est
aquis cooperta, et quia convenit in aequilitatibus
cum ipso mari mortuo.
רְפָאים gigantes verterunt 70. et chaldeus
Hieronymus reliquit ipsum nomen tamquam proprium loci.
illud autem בְּהָם 70. et vulgata editio
legerunt בְּהֶם cum eis. Hieronymus in quaestionibus hebraicis
reprehendit hanc lectionem.[1] sed forte
ipse postea retractavit, cum in latina si est
auctor nostrae editionis.
Abraham hebraeo graeci et cum eis Augustinus
et Hieronymus in quaestionibus hebraicis in genesim,
non legunt Abraham hebraeum, sed Abraham trans
itorem, seu transfluvialem ab עַבַר quia
---page break---

  1. Catena in Genesim, 185v.