Page:APUG 0385-B.pdf/41

From GATE
Revision as of 17:35, 19 January 2023 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


quam 15 cubitis.[1] sed non potest hoc deduci
nam montes Armeniae non sunt omnium altissimi.
ergo super illos aqua ascendit magis quam quin
decim cubitis.
Quod autem Ararat sit Armenia docet
Hieronymus ex Philone in locis hebraicis:[2]
docet etiam josephus liber 1 antiquitatum caput 5
ex Beroso et aliis.[3] Chaldeus vertit super
montes Cardu. porro Cardeos, seu gardeos
montes in Armenia etiam ex Quinto Curtio et
Ptolemeo[4] patet. v. 7 egrediebatur, et non revertebatur.
Melchior Canus liber 2 de locis c. 13 putat ex hoc loco
convinci, corruptum esse hebraeum textum, quoniam quidem
70, Hieronymus et Josephus liber 1 antiquitatum c. 5
et omnes patres legunt non revertebatur, cum tamen
hebraeus codex habeat revertebatur.[5] Sed
vero non contradicit hebraeus textus graeco
non enim dicit revertebatur, sed egrediebatur egre
diendo et redeundo donec siccarentur aquae,
quibus verbis non significatur quod redierit in
arcam, ut Canus putat, sed quod volitaverit
prope arcam eundo et redeundo. Et quod re


---page break---

  1. Textus biblie cum glossa ordinaria, 54v.
  2. Ararat Armenia. siquidem in montibus Ararat arca post diluvium sedisse perhibetur et dicuntur ibidem usque hodie manere vestigia, Catena in Genesim, 142r.
  3. Now all the writers of barbarian histories make mention of this flood, and of this ark; among whom is Berosus the Chaldean. For when he is describing the circumstances of the flood, he goes on thus: “It is said there is still some part of this ship in Armenia, at the mountain of the Cordyaeans; Flavius Josephus, Antiquitates judaicae Books I-IV, I,6.
  4. Q. Curti Rufi historiarum Alexandri Magni Macedonis libri qui supersunt, E. Hedicke recensuit (Berlin 1867), 72. Claudii ↑Ptolemei ... Geographię opus novissima traductione e Gręcorum archetypis castigatissime pressum, book 5 (Strassburg, 1513), 34v.
  5. Reuerendissimi D. Domini Melchioris Cani ... De locis theologicis libri duodecim, etc. liber secundus, cap. 13 (Louvain, 1564), 113.