Page:APUG 0385-B.pdf/40

From GATE
This page has not been proofread


v. 3 reversae sunt eundo, et redeundo./ Qui sentiunt
diluvium prodiisse ex mari dicunt aquas
in cessatione rediisse ad mare.[1] At
hoc dici non potest, quia tunc eundo et re
deundo significarent idem, nimirum eundo ad
mare, ac post hoc redeundo ad suum locum:
at eundo, et redeundo phrasi hebraica
significat ire huc, et illuc sicut infra
dicitur de corvo. Caietanus vult signifi
cari fluxum fluviorum, qui ex mari veniunt
et ad mare redeunt, qui fuerat impeditus
tempore diluvii ex nimia copia aquarum,
et cessante diluvio iterum coepit,[2] At hoc
etiam dici non potest, nam hocfluxus ille
fluviorum non potuisse renovari nisi dilu
vio penitus deficiente; nunc autem vix coepit
deficere, cum ista dicuntur. Veritas ergo
est, quod per haec verba significatur agita
tio aquarum, quae a vento a Deo excitato
impellebantur huc, et illuc donec siccaretur.
v. 4 super montes armeniae./ Lyra hinc dedu
cit arcam intrasse in aquas paulo minus,


---page break---

  1. Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, 25v.
  2. Catena in Genesim, 142r.