Page:APUG 0385-B.pdf/41

From GATE
Revision as of 22:53, 4 June 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "{{Left sidenote|v. 7}}egrediebatur, et non revertebatur. Melchior<lb/> Canus liber 2 de locis c. 13 putat ex hoc loco convinci, corruptum esse hebraeum textum, quoniam quidem<...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


v. 7 egrediebatur, et non revertebatur. Melchior
Canus liber 2 de locis c. 13 putat ex hoc loco convinci, corruptum esse hebraeum textum, quoniam quidem
70, Hieronymus et Josephus liber 1 antiquitatum
c. 5 et omnes patres legunt non revertebatur, cum tamen
hebraeus codex habeat revertebatur. Sed
vero non contradicit hebraeus textus graeco
non enim dicit revertebatur, sed egrediebatur egre
diendo et redeundo donec siccantur (??) aquae, quibus verbis non significatur quod redierit in arcam, ut Canus putat, sed quod volitaverit prope arcam eundo et redeundo. Et quod re vera corvus non abierit procul et quod redierit non quidem intrans in arcam, sed prope, vel supra arcam, ita ut a Noe videretur, patet ex duobus: primo quia adhuc tota terra erat cooperta aquis, ut infra dicetur, et sicut columba non invenerit ubi requiescertet, ita nec corvus invenisset. 2o. quia si corvus non rediisset, Noe putasset finitum esse diluvium, et non mississet columbam, nisi prius ipse respexisset. Nam hoc erat signum cessationis diluvii, si avis missa non rediret. Nam cum columba emissa bis rediret, intelligebat diluvium non cessasse, et ideo misit eam tertio, et cum non rediret intellexit finitum diluvium.