Page:APUG 0385-B.pdf/30

From GATE
Revision as of 19:07, 11 January 2023 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


v. 22 illud חורֵשׁ putatur communiter nomen.
sed mihi videtur benoni. p° quia forma
literae, id regnit. 2° quia melius intelligitur
quod sit acuere operantem quam acuere opus
3° quia in superioribus javal dictus est
pater pastorum, juval pater chitaredorum, quia
Tuvalcain erit etiam pater ferrariorum. 4°<
quia sic vertit chaldeus paraphrastes.
Cur nominentur uxores Lamech et filia eius
vide Augustinus liber 15 de civitate dei c. 17.[1]
v. 24 septuplum ultio dabitur de Cain etc. multi
putant sensus est, septuplum punietur occisor
Caini, septuageties septies occisor La
mech. at repugnat, viיֻקָּם קיִן
quod significat, punietur Cain, sicut
supra versus 15 dictum est, occisor Caini
punietur. nam idem est verbum. Chrisostomus
ergo recte exponit, Lamech loquitur de
punitione propria, ut sit sensus Cain
puniri debuit septuplum, et proinde occisor
etiam eius in poenam talionis, septuplum; quoque ego puniar septuagesies septies.[2]


---page break---

  1. Nec igitur in casum notandum arbitror, quod in his generationibus quae propagantur ex illo, qui est appelatus Seth, cum genuisse filios filiasque dicatur, nulla ibi genita nominatim foemina expresse est. In his autem qquae propagantur ex Cain, in ipso fine quousque protenduntur, novissima foemina genita nominatur.Ubi eleganter significatum est, terrenam civitatem usque in sui finem carnales habituram generationes, quae marium foeminarumque coniunctione proveniunt. Unde & ipse (quod praeter eas nusquam reperitur ante diluvium) nominibus propriis exprimuntur uxores illius hominis, qui nominatur hic novissimus pater, Catena in Genesim, fol. 115v.
  2. If Cain, for one murder, deserved seven revenges, I incurred seventy-seven times. Why, by what reason? In fact, although he was homicidal and even fratricidal, however, he did not have before his eyes the example of a man who would have dared such a crime, which would have been punished, which would have attracted him the weight of God's wrath; two aggravating circumstances for me, since I had before me the double example of crime and punishment, and that I have not been better. That is why, even if I had seven revenges seven times, I would not have paid enough for what I did, Homilies on Genesis, Homily 20.