Page:APUG 0385-B.pdf/30

From GATE
Revision as of 21:36, 19 September 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


v. 22 illud חורֵשׁ putatur communiter nomen.
sed mihi videtur benoni. p° quia forma
literae, id regnit. 2° quia melius intelligitur
quod sit acuere operantem quam acuere opus
3° quia in superioribus javal dictus est
pater pastorum, javal pater chitaredorum, quia
Tuvalcain erit etiam pater ferrariorum. 4°<
quia sic vertit chaldeus paraphrastes.
Cur nominentur uxores Lamech et filia eius
vide Augustinus liber 15 de civitate dei c. 17.[1]
v. 24

septuplum ultio dabitur de Cain etc. multi
putant sensus est, septuplum punietur occisor
Caini, septuageties septies occisor La
mech. at repugnat, viיֻקָּם קיִן
quod significat, punietur Cain, sicut
supra versus 15 dictum est, occisor Caini
punietur. non idem est verbum. Chrisostomus
ergo recte exposuit, Lamech loquitur de
punitione propria, ut sit sensus Cain
puniri debuit septuplum, et proinde occisor
etiam eius in poena talionis, septuplum

  1. et sumpsit sibi Lamech duas uxores, nomen uni Ada et nomen secundae Sella, et peperit Ada Iobel; hic erat pater habitantium in tabernaculis pecuariorum. Et nomen fratris eius Iobal; hic fuit qui ostendit psalterium et citharam. Sella autem peperit et ipsa Thobel; et erat malleator et aerarius aeramenti et ferri. Soror autem Thobel Noema 85. Hoc usque porrectae sunt generationes ex Cain, quae sunt omnes ab Adam octo annumerato ipso Adam, septem scilicet usque ad Lamech, qui duarum maritus uxorum fuit, et octava est generatio in filiis eius, in quibus commemoratur et femina. Ubi eleganter significatum est terrenam civitatem usque in sui finem carnales habituram generationes, quae marium feminarumque coniunctione proveniunt.