Page:APUG 0385-B.pdf/26

From GATE
This page has not been proofread


v. 7 nonne si bene feceris, recipies. Greci vertunt
nonne si bene feceris obtuleris, et non recte
diviseris, (id est meliora tibi quam deo dederis)
peccasti. sed quiesce (id est ne timeas propter ea
amittere primogenituram) nam ad te erit
conversio eius (Habel) et tu dominaberis
illius. Et vere litera hebraea sine
punctis hanc lectionem fertur patach. At
Hieronymus in quaestionibus hebraicis exponit ut
nos habemus, et hinc deducit
optime liberum arbitrium. Nota hoc loco
peccatum videri accipiendum pro poena peccati.
v. 12 vagus et profugus/verbum hebraeum נָוַע
significat moveri, et mutare eo modo, quo
ebrij et trementes movent. et ideo quidam ari
pientes verbum hoc proprie dicunt, Cainum
emisisse trementem toto corpore, et huc esse
signum, quod Deus posuit in Cain. At Hiero
nymus, ut alii melius accipiunt metaphorice,
et vertunt, vagus, quia enim vagantur huc et
illuc similes ebrijs vagantur.
---page break---