Page:APUG 0385-B.pdf/25

From GATE
Revision as of 13:22, 22 September 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


v. 22 in aeternum. Hieronymus in cap. 1 Gal.[1] mo
net, עוֹלַם cum ו significare aeternita
tem, עֹלַם sine ו significare saeculum
quinqaginta annorum. at non esse perpe
tuum hoc discrimen patet ex 1 Regum 1,
v.22 ubi dicitur de Samuele, et maneat
ibi, id est in domo Dei in seculum, et est עוֹלַם
et hoc loco est sine ו, cum tamen non possit significare saeculum
v. 24 כְרֻבִים Hieronymus de nominibus hebraicis,
exponit dupliciter, uno modo ut
significet scientiae multitudinem, et hunc
debet fieri a נָכַר novit, et רָבַב mul
tiplicare. altero modo, ut significat
quasi multi, quia plurimi sunt angeli
huius ordinis, et hunc fiet a כ et רָבַב
Vide in p.p. [prima parte] fol. 275 et 267.
Caput 4.
v.4. respexit dominus ad munera Habel. Hieronymus in quaestionibus hebraicis dicit, id cognitum ex
igne coelesti, qui devoravit sacrificium
Habel et non Cain.[2]


---page break---

  1. letter to the Galatians 1:4-5: Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo malo, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui est Gloria in seaculum saeculorum amen: ‘Quaerendum quoque quid sit inter 'saeculum' et saeculi saeculi sive 'saecula saeculorum', et ubi pro brevis temporis spatio, ubi pro aeternitate ponatur, quia in hebraeo saeculum, id est olam, ubi uau litteram positam habuerit aeternitatem significat, ubi vero sine uau scribitur annum quinquagesimum quem illi iubilaeum vocant’, S. Hieronymi Presbyteri Opera, Pars I opera exegetica 6; Commentarii in Epistulam Pauli Apostoli ad Galatas, cura et studio Giacomo Raspanti (Turnhout, 2006), p. 16.
  2. unde scire poterat Cain quod fratris eius munera suscepisset deus et sua repudiasset, nisi illa interpretatio uera est, quam Theodotion posuit et inflammavit dominus super Abel et super sacrificium eius, super Cain uero et super sacrificium eius non inflammavit? ignem autem ad sacrificium devorandum solitum uenire de caelo et in dedication templi sub Salomone legimus et quando Helias in monte Carmeli construxit altare, Hieronymi Quaestiones hebraicae, p. 8.