Page:APUG 0385-B.pdf/19

From GATE
Revision as of 22:48, 4 December 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


dagesh emphasiae gratia. De ista hac variorum
haec opinione explica.[1]
וַיַּרְא pro וַיִּרְאֶה et est irregulare.[2],

טוֹב

R. David in libro radicum dicit טוֹב esse no
men adiectivum, bonus. טוֹב etiam substantivum
bonitatem.

Caput 2um


versus 6 Et fons ascendebat ex terra. Duplex hic difficultas
est, una quod vox אֵד nusquam in scriptura signi
ficat fontem, sed vaporem aut nubem, vel inundationem.
Altera quod quidquid hoc significet, videtur falsum
quod hic dicitur. Nam immediate antea Moses dixit,
primas herbas a Deo solo creatas fuisse, et pro
bavit quia tunc neque Deus pluerat super terram,
ut possent herbae per se generari, neque homo erat,
qui eas serere potuisset. At si fons vel nu
bes tunc ascendebat de terra, et irrigabat
universam superficiem terrae, falsa est prima
illa ratio. Nam si nubes irrigatio per nubes est pluvia, et irrigatio per fontes aequivalet
pluviae. Ad primam dico Hieronymum vocasse
fontem, non fontem proprie dictum, sed vapores et


---page break---

  1. Bellarminus, Institutiones linguae hebraicae editie 1596, p.134
  2. Bellarminus, Institutiones linguae hebraicaeeditie 1596, p. 107