Page:APUG 0385-B.pdf/11

From GATE
Revision as of 22:56, 20 April 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


vos, et ille dicit nos: non tamen dici
mus, vos reges,sed vos o Rex nec ille dicit, nos
reges, sed nos Rex. et falsisimum
est quod ait R. David. nam Habachuch
3[:3] ubi legimus de Deo vero, Deus
ab austro veniet, ibi est אֱלוֹהַ
Et similiter Job 12[:4] et 36 ubi legimus: clamat ad Deum, sepe est אֱלוֹהַ
et caput 36 [35:10] adhuc habeo quod
pro Deo loquens est etiam אֱלוֹהַ

אֵת הַשָׁמַיִם 

אֵת est articulus accusativus.
Illud הַ est litera servilis quae multa
habet officia, nam prefixa verbis gerit vicem relativi ut הנראה. Item posita in fine
nominum significat motum ad locum,
vel saepius ut יָמִימָה,מִצֽרָיִמָה plerumque est nota interrogationis vel admirationis ut nostrum num, nonne. Sed ordinarie est nota demonstrationis et emphasim habet ut articuli apud graecos et ideo numquam additur nominibus propriis, Itaque hic significat illud insigne coelum. Punctum eis ordinarie est patach sequente vel camets sequente litera gutturali aut resch. [See grammar 131-2 under heh. Also Cinquearbre 126-127 ]