Page:APUG 0385-B.pdf/11

From GATE
This page has not been proofread


vos, et ille dicit nos: non tamen dici
mus, vos reges,sed vos o Rex nec ille dicit, nos
reges, sed nos Rex. et falsisimum
est quod ait R. David. nam Habachuch
3[1] ubi legimus de Deo vero, Deus
ab austro veniet, ibi est אֱלוֹהַ
et similiter Job 12[2] et 36 ubi legimus,
clamat ad Deum, sepe est אֱלוֹהַ
et caput 36[3] adhuc habeo quod
pro Deo loquens, est etiam אֱלוֹהַ.[4]
אֵת הַשָׁמַיִם/ אֵת est articulus accusativus.
Illud הַ est litera servilis quae multa
habet officia, nam prefixa verbis gerit
vicem relativi ut הַנִּראָה. item posita in fine
nominum significat motum ad locum,
vel tempus ut יָמִימָה,מִצֽרָיִמָה
plerumque est nota interrogationis, vel
admirationis, ut nostrum num, nonne.
Sed ordinarie est nota demonstra
tionis et emphasim habet ut articuli
apud graecos et ideo nunquam additur
nominibus propriis. itaque hic signi
ficat, illud insigne caelum.[5] Punctum
eius ordinarie est patach sequente dagesh,


---page break---

  1. Hab 3,3.
  2. Job 12,4.
  3. Job 35,10.
  4. Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum,2r.
  5. Hieronymi ab Oleastro, Cōmentaria in Mósi Pentateuchum , 2v.