Page:APUG 0385-B.pdf/106

From GATE
Revision as of 17:01, 25 October 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


Cap. 49.
v. 1. indicabo quae occurrent. קָרָא significat vocare. et inde etiam
occurrere incidenter. casus enim inopinati vocant homines ad se.
in novissimis diebus. in hebraeo est אַחֵרִית in posterioribus
tamen 70 et Hieronymus vertunt in novissimis. utrumque est
verum nam praecipuae praedictiones sunt de adventu Messiae,
qui venit in ultima aetate, adeo ut Johannes dicat, novissima hora est et Paulus, in quos fines seculorum devenerunt.
narrantur tamen multa futura ante christi adventum
vel potius ?? omnia dupliciter intelligenda, primo ad
vel potius utrum omnia spectare ad divisionem terrae promissionis ad literam,
et allegorice ad christum, et ecclesiam.
v.2 audite Jacob, audite Israel. Haec replicatio forte
nihil habet mysterii. nam est mos hebraeorum, praesertim carmine
idem repetere et est fere hac magna pars ornatus huius
linguae. ut ps. 49. contra fratres tuos loquebaris, et contra
filios matris tuae ponebas scandalum.[1] et Isaia 2 humiliavit se homo, et incurvatus est vir.[2] forte tamen hic
reduplicatio significat, ut adsint corpore, et mente.
v. 3. quaerit Origenes hom. 17. cur nullum servet ordinem
in numerandis filiis ? jacob.[3] hic enim non est orde
aetatis. nam qui ponitur quinto loco est Zabulon, qui tamen
est nonus aetate. nec servitur ordo dignitatis, ut prius
---page break---

  1. Psalm 49,20
  2. Is. 2,9 2,
  3. Patrologiae cursus completus omnium SS. Patrum, Doctorum, Scriptorumque ecclesiasticorum. Series graeca, tomus XII (Paris, 1862), col. 253.