Page:APUG 0385-B.pdf/103

From GATE
Revision as of 23:23, 23 October 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


Divus Augustinus l. 22 contra Faustum c. 16.
dicit se vidisse mandrageras, atque esse
rem pulcherimam, et optimi odoris, sed
mali saporis. et addit credi a multis
quod mandragorae utiles sunt mulieribus faciant fecundas mulieres,
ad concupiendum, et quod propter eas Rachel
tantopere concupierit. sed addit, se id non
credere, quia experientia docuit, Rachelem
non peperisse propte midragoras.[1]
Dioscorides l. 4 et Plinius dicunt mandragoras
esse genus virgulti herbae, quod inter folia producat
etiam poma instar naris ?? sorborum; quod quando radi
ces habeat binas inter se complicatas, absque ullo
trunco. quod autem dicitur de forma pueri, imposturae sunt, ut
Matthiolus docet in dioscorides.[2] idem Augustinus l.22 c. 49
contra faustum, dicit, jacobum solitum ordine intrare
ad uxores suas, noctem autem quam vendidit
Rachel Liae fuisse ordinariam ipsis Rache
lis, et ideo recte potuisse vendi. addit etiam,
hinc apparere jacobi virtutem, quod cum
Rachelem prae ceteris diligeret, tamen facile
acqeverit illa ipsa nocte accedere ad
Liam, quae propria Rachelis erat.


---page break---

  1. Sancti Aureli Augustini, Contra Faustum, Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum vol. 25, p. 651.
  2. Petri Andreae Matthioli senesis medici Commentarii in sex libros Pedacii Dioscoridis (Venice 1554), in librum quartum Dioscoridis, p. 478.