Page:APUG 0385-B.pdf/102

From GATE
This page has not been proofread


v. 11. et 13. illud feliciter, Oleaster
vult debere verti, venit exercitus.
et illud, pro beatitudine mea, vult
verti, in rectitudine mea. et arguit
eos, qui aliter verterunt, tamquam qui non per
penderint vim nominum.[1] At ni
mis audax est Oleaster, siquidem vete
res omnes id est chaldeus, greacos, e 70.
et Hieronymus verterunt, feliciter, et
pro beatitudine.
similiter v. 14. miratur Oleaster, unde di
dicerint nostri דּוּדָאִים significare man
dragoras, ac dicit, significare alba
lilia, quia ista lilia inveniuntur in
aestate, et habent odorem. quales duo tribuuntur
ipsis dudaim hoc loco, et cantic. 7.'[2]
at ridiculus erit Oleaster, si ita pergat
argumentari. quod enim prohibet, quo minus
nam eo modo dudaim significabit illa
omnia, quae colliguntur in aestate, et habent
bonum odorem, quales sunt etiam mandragorae.
nec possum excusare hominis temeritatem,
qui hic etiam anteponit suas coniecturas inter
pretationi chaldaicae, graecae, et latinae[3].
---page break---

  1. Cōmentaria in Mósi Pentateuchum, 55r.
  2. ibid.
  3. Biblia regia, I, 98-99.